V. Kitap
4.34Önsöz4.34CAPUT XXXIIII. De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt. Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitatis modus.
CAPUT XXXIIII. De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt. Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitatis modus.
Mutluluğun istenebilecek her şeyin eksiksiz toplamı olduğu, onun tanrıça değil Tanrı'nın armağanı olduğu, bu yüzden insanların insanları mutlu edebilen tanrıdan başkasına tapınmaması gerektiği belli olduğuna göre (mutluluk tanrıça olsaydı, tapınılacak tek varlığın o olduğu haklı olarak söylenirdi), şimdi sırayla görelim: İyi olmayanların, dolayısıyla mutlu olmayanların da sahip olabileceği o nimetleri verebilen Tanrı, Roma hükümranlığının bu kadar büyük ve bu kadar uzun ömürlü olmasını hangi sebeple istemiştir? Tapındıkları sahte tanrılar kalabalığının bunu yapmadığı hakkında çok şey söyledik; yeri geldikçe yine söyleyeceğiz.
PRAEFATIO. Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam diximus, et ubi uisum fuerit opportunum esse dicemus.
5.11. Roma hükümranlığının ve bütün krallıkların sebebi ne tesadüftür ne de yıldızların konumundadır
Demek ki Roma hükümranlığının büyüklüğünün sebebi ne tesadüfîdir ne de kaderle ilgilidir; şu görüşe ya da kanaate göre: Hiçbir sebebi olmayan ya da akla uygun bir düzenden gelmeyen şeylere tesadüfî, Tanrı'nın ve insanların iradesi dışında belli bir düzenin zorunluluğuyla olan şeylere kader işi denir. İnsan krallıklarını kesinlikle ilahî takdir kurar. Biri bunları, Tanrı'nın iradesine ya da kudretine kader adını verdiği için kadere yüklüyorsa, düşüncesini korusun, dilini düzeltsin. Çünkü ona kaderden ne kastettiği sorulduğunda sonradan söyleyeceği şeyi neden en başta söylemiyor? İnsanlar kader sözünü duyunca, yerleşmiş konuşma alışkanlığıyla, yalnız biri doğarken ya da ana rahmine düşerken yıldızların bulunduğu konumun gücünü anlarlar. Kimi bunu Tanrı'nın iradesinden ayırır, kimi de ona bağlı olduğunu söyler.
Ama yapacaklarımıza, sahip olacağımız iyiliklere, çekeceğimiz kötülüklere yıldızların Tanrı'nın iradesi dışında karar verdiğini düşünenlerin sözüne herkes kulak kapamalıdır: yalnız gerçek dine bağlı olanlar değil, sahte de olsa herhangi tanrılara tapınmak isteyenler bile. Çünkü bu kanaat, hiçbir tanrıya tapınılmaması ve yalvarılmaması sonucundan başka neye varır? Ama şimdi onlarla değil, tanrı saydıklarını savunmak için Hristiyan dinine karşı çıkanlarla tartışıyoruz.
Bir de her insanın nasıl olacağına, başına hangi iyiliğin ya da kötülüğün geleceğine adeta karar veren yıldızların konumunu Tanrı'nın iradesine bağlayanlar var. Bunlar, yıldızların bu gücü Tanrı'nın en yüksek kudretinden aldıklarını ve bu kararları kendi istekleriyle verdiklerini düşünüyorlarsa, göğe büyük bir haksızlık ederler. Çünkü onun adeta pek şanlı senatosunda, pek parlak meclisinde öyle suçların işlenmesine karar verildiğini sanıyorlar ki, yeryüzünde bir şehir böyle kararlar alsaydı, bütün insan soyu kararıyla yıkılması gerekirdi. Sonra Tanrı hem yıldızların hem insanların efendisi olduğuna göre, kendilerine gökten bir zorunluluk dayatılan insanların eylemleri hakkında ona nasıl bir yargı kalır? Ya da yıldızların, en yüksek Tanrı'dan güç alsalar da kendi seçimleriyle karar vermediklerini, bu zorunlulukları dayatırken yalnızca onun emirlerini yerine getirdiklerini söylüyorlarsa, yıldızların iradesi hakkında düşünmeyi bile yakışıksız bulduğumuz şeyi Tanrı'nın kendisi hakkında mı düşüneceğiz?
Eğer yıldızların bunları yapmadığı, yalnızca işaret ettiği söyleniyorsa, yani gelecekteki olayları yapan değil, önceden bildiren bir tür konuşma olduğu söyleniyorsa (ki bu, sıradan olmayan bilginlerin görüşüydü): müneccimler böyle konuşmaya alışık değildir. Örneğin "Şöyle konumlanmış Mars bir katile işaret eder" demezler, "katil yapar" derler. Yine de gereği gibi konuşmadıklarını, yıldızların konumunda bulduklarını sandıkları şeyleri önceden bildirirken konuşma kuralını filozoflardan öğrenmeleri gerektiğini kabul edelim. Peki neden şu soruya hiçbir zaman cevap verememişlerdir: İkizlerin hayatında, eylemlerinde, başlarına gelenlerde, mesleklerinde, sanatlarında, mevkilerinde, insan hayatına ait öteki bütün konularda, hatta ölümlerinde bile çoğu zaman öyle bir farklılık vardır ki, bu bakımdan birçok yabancı onlara, doğumda çok kısa bir zaman aralığıyla ayrılmış, rahme düşmede ise tek bir birleşmeyle tek bir anda tohum olmuş ikizlerin birbirine benzediğinden daha çok benzer. Bunun sebebi nedir?
CAPUT I. Causam Romani imperii omniumque regnorum nec fortuitam esse nec in stellarum positione consistere. Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum dicit, quod postea dicturus est, cum ab illo quisquam quaesierit quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt, usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur; quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores. Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum, quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero, qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset, genere humano decernente fuerat euertenda. Quale deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate a summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit illa positio praedicens futura, non agens (non enim mediocriter doctorum hominum fuit ista sententia): non quidem ita solent loqui mathematici, ut uerbi gratia dicant: 'Mars ita positus homicidam significat', sed: 'homicidam facit'; uerumtamen ut concedamus non eos ut debent loqui et a philosophis accipere oportere sermonis regulam ad ea praenuntianda, quae in siderum positione reperire se putant: quid fit, quod nihil umquam dicere potuerunt, quur in uita geminorum, in actionibus, in euentis, in professionibus, artibus, honoribus ceterisque rebus ad humanam uitam pertinentibus adque in ipsa morte sit plerumque tanta diuersitas, ut similiores eis sint, quantum ad haec adtinet, multi extranei quam ipsi inter se gemini perexiguo temporis interuallo in nascendo separati, in conceptu autem per unum concubitum uno etiam momento seminati?
5.22. İkizlerin benzer ve farklı sağlık durumu
Cicero anlatır: Ünlü hekim Hippokrates, birlikte hastalanmaya başlayan, hastalıkları aynı anda ağırlaşıp aynı anda hafifleyen bazı kardeşlerin ikiz olduğundan şüphelendiğini yazmıştır. Yıldız ilmine pek bağlı Stoacı Poseidonios ise onların yıldızların aynı konumunda doğduklarını ve rahme düştüklerini ileri sürerdi. Böylece hekimin sağlık mizaçlarının çok benzer oluşuna yorduğu şeyi, müneccim filozof rahme düştükleri ve doğdukları zamanki yıldızların gücüne ve konumuna yoruyordu. Bu meselede hekimin tahmini çok daha kabule değer ve akla yakındır. Çünkü ana baba birleşme sırasında bedenlerinin durumu nasılsa, rahme düşenlerin ilk başlangıçları da ona göre etkilenmiş olabilir; öyle ki, ana bedeninde ilk gelişmelerini aldıktan sonra aynı sağlıkla doğmuş olabilirler. Sonra aynı evde aynı yiyeceklerle beslenirler; tıp da havanın, yerin konumunun, suların gücünün bedene iyi ya da kötü etki etmede çok önemli olduğuna tanıklık eder. Aynı alıştırmalara da alışmaları onların bedenlerini o kadar benzer kılabilir ki, hastalanmaya bile aynı zamanda ve aynı sebeplerle benzer şekilde yakalanırlar.
Rahme düştükleri ya da doğdukları sıradaki göğün ve yıldızların konumunu ise bu hastalık benzerliğine yormak ne büyük küstahlıktır bilmem; çünkü aynı anda, aynı göğün altındaki bir bölgede, türleri ve etkileri ve akıbetleri son derece farklı pek çok varlık rahme düşmüş ve doğmuş olabilir. Biz de ikizlerin yalnız farklı işler yapıp farklı yolculuklara çıktıklarını değil, farklı hastalıklara da yakalandıklarını biliyoruz. Bunun açıklamasını Hippokrates bence pek kolay verirdi: Beden mizacından değil gönüllerinin iradesinden gelen farklı beslenme ve alıştırmalar yüzünden sağlıkları farklı olmuş olabilir. Poseidonios ya da kaderi belirleyen yıldızların başka bir savunucusu ise, bilmediği konularda bilgisizlerin zihniyle oynamak istemiyorsa, burada ne söyleyebilir, şaşarım. Çünkü ikizlerin doğumları arasındaki küçük zaman aralığından, saatin işaretlendiği, "horoscopus" dedikleri gök parçasına dayanarak bir sonuç çıkarmaya çalışıyorlar. Ama bu ya ikizlerin iradelerinde, eylemlerinde, ahlâkında, başlarına gelenlerde görülen farklılık kadar etkili değildir ya da ikizlerin soylarının aynı alçaklığından veya aynı soyluluğundan daha fazla etkilidir; oysa soydaki en büyük farklılığı yalnız kişinin doğduğu saate bağlıyorlar. Dolayısıyla biri ötekinin ardından horoscopus'un aynı parçası değişmeyecek kadar çabuk doğarsa, ben her şeyin aynı olmasını beklerim; oysa bunu hiçbir ikizde bulamazsınız. Sonraki çocuğun gecikmesi horoscopus'u değiştiriyorsa, bu sefer farklı ana baba beklerim; oysa ikizlerin bunlara sahip olması imkânsızdır.
CAPUT II. De geminorum simili dissimilique ualetudine. Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur, geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philosophus astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medicinalis, quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum concumberent, ita primordia conceptorum adfici potuerunt, ut consecutis ex materno corpore prioribus incrementis paris ualetudinis nascerentur; deinde in una domo eisdem alimentis nutriti, ubi aerem et loci positionem et uim aquarum plurimum ualere ad corpus uel bene uel male accipiendum medicina testatur, eisdem etiam exercitationibus adsuefacti tam similia corpora gererent, ut etiam ad aegrotandum uno tempore eisdemque causis similiter mouerentur. Constitutionem uero caeli ac siderum, quae fuit quando concepti siue nati sunt, uelle trahere ad istam aegrotandi parilitatem, cum tam multa diuersissimi generis diuersissimorum effectuum et euentorum eodem tempore in unius regionis terra eidem caelo subdita potuerint concipi et nasci, nescio cuius sit insolentiae. Nos autem nouimus geminos non solum actus et peregrinationes habere diuersas, uerum etiam dispares aegritudines perpeti. De qua re facillimam, quantum mihi uidetur, rationem redderet Hippocrates, diuersis alimentis et exercitationibus, quae non de corporis temperatione, sed de animi uoluntate ueniunt, dissimiles eis accidere potuisse ualetudines. Porro autem Posidonius uel quilibet fatalium siderum adsertor mirum si potest hic inuenire quid dicat, si nolit inperitorum mentibus in eis quas nesciunt rebus inludere. Quod enim conantur efficere de interuallo exiguo temporis, quod inter se gemini dum nascerentur habuerunt, propter caeli particulam, ubi ponitur horae notatio, quem horoscopum uocant: aut non tantum ualet, quanta inuenitur in geminorum uoluntatibus actibus moribus casibusque diuersitas, aut plus etiam ualet, quam est geminorum uel humilitas generis eadem uel nobilitas, cuius maximam diuersitatem non nisi in hora, qua quisque nascitur, ponunt. Ac per hoc si tam celeriter alter post alterum nascitur, ut eadem pars horoscopi maneat, paria cuncta quaero, quae in nullis possunt geminis inueniri; si autem sequentis tarditas horoscopum mutat, parentes diuersos quaero, quos gemini habere non possunt.
5.33. Müneccim Nigidius'un ikizler meselesinde çömlekçi çarkından çıkardığı delil
Bu yüzden Nigidius'un bu soru karşısında sıkışınca verdiği söylenen ve ona Figulus (Çömlekçi) lakabını kazandıran o ünlü çömlekçi çarkı buluşunu öne sürmek boşunadır. Çömlekçi çarkını elinden geldiğince güçlü döndürmüş, çark dönerken üzerine mürekkeple, sanki aynı yere, çok hızlı iki kez vurmuştur. Hareket durunca attığı izlerin çarkın kenarında birbirinden hayli uzakta olduğu görülmüş. "İşte," demiş, "göğün bu kadar hızlı dönüşü içinde, biri ötekinin ardından benim çarka iki kez vurduğum hızla doğsa bile, gökte aralarındaki mesafe çok büyüktür. İkizlerin ahlâkında ve başlarına gelenlerde görülen bütün o büyük farklılıklar bundandır."
Bu uydurma, o çark dönerek biçimlenen kaplardan bile daha kırılgandır. Çünkü gökte yıldız konumlarıyla kavranamayacak kadar büyük bir fark varsa ve bu fark ikizlerden birine miras düşmesine, ötekine düşmemesine yol açıyorsa, ikiz olmayan öteki insanların yıldız konumlarına bakıp kimsenin kavrayamayacağı, doğum anına not edemeyeceği o sırla ilgili şeyleri ilan etmeye nasıl cesaret ederler? Yok eğer başkalarının doğum haritalarında böyle konuşmalarının sebebi, bunların daha uzun zaman aralıklarına ait olmasıysa, ikizlerin doğarken aralarında olabilecek o küçücük parçaların ise müneccimlere danışılmayan önemsiz şeylere ait olmasıysa (zira kim ne zaman oturacağını, ne zaman gezineceğini, ne zaman ve ne yiyeceğini sorar ki?), biz ikizlerin ahlâkında, işlerinde, başlarına gelenlerde pek çok ve pek büyük farklar gösterirken bu tür şeylerden mi söz ediyoruz?
CAPUT III. De argumento, quod ex rota figuli Nigidius mathematicus adsumsit in quaestione geminorum. Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam figuli ui quanta potuit intorsisset, currente illa bis numero de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit; deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. 'Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima perhibentur in moribus casibusque geminorum.' Hoc figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur. Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere nascentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima plurimumque diuersa monstramus?
5.44. Ahlâk ve eylem keyfiyeti bakımından birbirinden çok farklı ikizler: Esav ve Yakup
Eski atalar zamanında (ünlülerden söz edeyim) iki ikiz doğdu; biri ötekinin ardından, sonraki öncekinin topuğunu tutarak geldi. Hayatlarında ve ahlâklarında öyle farklılıklar, eylemlerinde öyle bir ayrılık, ana babalarının sevgisinde öyle bir fark vardı ki, bu uzaklık onları birbirine düşman bile etti. Biri yürürken öteki oturuyor, biri uyurken öteki uyanık kalıyor, biri konuşurken öteki susuyordu diye mi söylüyoruz bunu? Bunlar, müneccimlere danışılsın diye herkesin doğduğu andaki yıldız konumunu yazanların kavrayamayacağı o ufak tefek şeylere aittir. Oysa biri ücretli kölelik yaptı, öteki yapmadı; biri anası tarafından seviliyordu, öteki sevilmiyordu; biri onlar arasında büyük sayılan bir onuru yitirdi, öteki onu kazandı. Eşleri, çocukları, malları konusunda ne büyük farklılık! Bunlar ikizlerin aralarındaki o küçücük zaman parçalarına aitse ve yıldız konumlarına yazılmıyorsa, neden başkalarının yıldız konumlarına bakılınca söyleniyor? Yok eğer bu söylenenler kavranamaz anlara değil, gözlemlenip not edilebilen zaman aralıklarına ait olduğu için söyleniyorsa, burada o çömlekçi çarkı ne işe yarıyor? Yüreği çamurdan insanlar müneccimlerin boş laflarının yalanı ortaya çıkmasın diye döndürülsün diye mi?
CAPUT IIII. De Esau et Jacob geminis multum inter se morum et actionum qualitate disparibus. Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria (ut de insignibus loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt: quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia conuincantur?
5.55. Müneccimlerin boş bir ilim iddia ettikleri hangi yollarla ispatlanır
Hastalıkları aynı anda ağırlaşıp hafiflediği için Hippokrates'in hekim gözüyle bakıp ikiz olduklarından şüphelendiği o kardeşler bile, bedenlerin benzer mizacından gelen şeyi yıldızlara vermek isteyenleri yeterince çürütmüyor mu? İkisi birden aynı anda doğamayacağına göre, neden doğdukları gibi biri önce öteki sonra değil, aynı şekilde ve aynı anda hastalanıyorlardı? Farklı zamanlarda doğmuş olmaları farklı zamanlarda hastalanmalarına bir etki yapmadıysa, doğumdaki zaman farkının öteki şeylerdeki farklılıklara etki ettiğini neden savunuyorlar? Farklı zamanlarda doğdukları için farklı zamanlarda yolculuğa çıkabildiler, evlenebildiler, çocuk sahibi olabildiler ve daha pek çok şey yapabildiler de aynı sebeple farklı zamanlarda hastalanamadılar mı? Doğum gecikmesi horoscopus'u değiştirip öteki şeylerde farklılık doğurduysa, hastalıklarda neden rahme aynı anda düşmenin getirdiği kaldı? Yok eğer sağlığın kaderi rahme düşmede, öteki şeylerin kaderi ise doğumda deniyorsa, doğum anındaki yıldız konumlarına bakıp sağlık hakkında bir şey söylememeleri gerekirdi; çünkü onlara rahme düşme saatini inceleme imkânı verilmez. Rahme düşme horoscopus'una bakmadan hastalıkları önceden bildirmelerinin sebebi, bunların doğum anına işaret etmesiyse, ikizlerden birine doğum saatinden hareketle ne zaman hastalanacağını nasıl söyleyebilirlerdi? Çünkü aynı doğum saatine sahip olmayan öteki de zorunlu olarak aynı anda hastalanacaktı.
Sonra soruyorum: Doğumda ikizler arasındaki zaman farkı, horoscopus'u, dolayısıyla yıldız konumlarını ve kaderi farklılaştıracak kadar güç atfedilen bütün dönüm noktalarını değiştirecek kadar büyükse, rahme düşmeleri farklı zamanda olamayacağına göre bu nasıl olmuştur? Aynı anda rahme düşen ikisinin doğumla ilgili kaderleri farklı olabildiyse, aynı anda doğan ikisinin yaşama ve ölme konusunda kaderleri neden farklı olamasın? Çünkü ikisinin rahme düştüğü tek an birinin önce, ötekinin sonra doğmasını engellemediyse, tek anda doğan ikisinin birinin önce, ötekinin sonra ölmesini ne engeller? Aynı anda rahme düşme, ikizlerin rahimde farklı akıbetlere uğramasına izin veriyorsa, aynı anda doğma da herhangi iki kişinin yeryüzünde farklı akıbetlere uğramasına neden izin vermesin? Böylece bu sanatın, daha doğrusu bu boşluğun bütün uydurmaları ortadan kalksın. Aynı anda, göğün aynı konumunda rahme düşenlerin onları farklı saatlerde doğuma götüren farklı kaderleri olsun, aynı anda, göğün aynı konumunda iki anadan doğanların onları farklı bir yaşama ya da ölme zorunluluğuna götüren farklı kaderleri olamasın; bu nasıl iş? Yoksa rahme düşenlerin henüz kaderi yok, kader ancak doğunca mı sahip olunuyor? O zaman, rahme düşme saati bulunursa bu kişilerce çok daha ilahî şeyler söylenebileceği sözü ne oluyor? Bir bilgenin, olağanüstü bir oğul doğursun diye karısıyla birleşeceği saati seçtiği yolunda bazılarının anlattığı hikâye de buradan gelir. Büyük müneccim ve aynı zamanda filozof Poseidonios'un, birlikte hastalanan ikizler için bunun aynı zamanda doğmuş ve aynı zamanda rahme düşmüş olmalarından ileri geldiği cevabı da yine buradan gelir. Rahme düşmeyi eklemesinin sebebi şuydu: Rahme kesinlikle aynı anda düştükleri bilinenlerin tam olarak aynı anda doğmuş olamayacakları söylenmesin; böylece birlikte ve benzer şekilde hastalanmalarını yakındaki sebebe, beden mizacının aynılığına vermesin, sağlıktaki bu benzerliği de yıldızların bağlarına bağlasın. Öyleyse rahme düşmenin kaderlerin eşitliğinde bu kadar gücü varsa, kaderler doğumda değişmemeliydi. Yok eğer ikizlerin kaderleri farklı zamanlarda doğdukları için değişiyorsa, neden, farklı zamanlarda doğsunlar diye kaderlerin zaten değişmiş olduğunu düşünmeyelim? Doğanların sırası rahme düşmenin kaderini değiştiriyor da yaşayanların iradesi doğumun kaderini değiştiremiyor mu?
CAPUT V. Quibus modis conuincantur mathematici uanam scientiam profiteri. Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tempore, non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent, quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt? Quur potuerunt diuersis temporibus peregrinari, diuersis temporibus ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegrotare? Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritudinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando aegrotaturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero: si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere non possit? Aut si duorum uno momento temporis conceptorum potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut alter prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat, ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem, et uno momento temporis sub una eademque caeli positione de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt, si hora conceptionalis inueniatur, multa ab istis dici posse diuinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium mirabilem gigneret. Unde postremo et hoc est, quod de illis pariter aegrotantibus geminis Posidonius, magnus astrologus idemque philosophus, respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem tempore fuisse conceptos, ut hoc, quod similiter simulque aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, sed eandem quoque ualetudinis parilitatem sidereis nexibus adligaret. Si igitur in conceptu tanta uis est ad aequalitatem fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si propterea mutantur fata geminorum, quia temporibus diuersis nascuntur, quur non potius intellegamus iam fuisse mutata, ut diuersis temporibus nascerentur? Itane non mutat fata natiuitatis uoluntas uiuentium, cum mutet fata conceptionis ordo nascentium?
5.66. Farklı cinsiyetten ikizler
Üstelik ikizlerin rahme düşmesinde, ki burada ikisi için de zaman anı kesinlikle aynıdır, nasıl oluyor da aynı kader belirleyici yıldız konumu altında biri erkek, öteki kadın olarak rahme düşüyor? Farklı cinsiyetten ikizler tanıyoruz; ikisi de hâlâ hayatta, ikisi de hâlâ gençliğinin gücünde. Farklı cinsiyette mümkün olduğu kadar bedence birbirlerine benzerler, ama hayat tarzları ve hedefleri bakımından o kadar farklıdırlar ki, kadın işlerinin erkek işlerinden zorunlu olarak farklı olmasının ötesinde (erkek bir comes'in hizmetinde askerlik yapıyor, evinden neredeyse hep uzakta bulunuyor; kadın baba toprağından, kendi kırından ayrılmıyor), üstelik erkek evli, kadın ise kutsal bir bakiredir (yıldızların kaderine inanılırsa bu daha da inanılmaz, ama insanların iradeleri ve Tanrı'nın armağanları düşünülürse hiç şaşırtıcı değildir). Erkek kalabalık bir aile kurmuş, kadın ise hiç evlenmemiştir.
"Ama horoscopus'un gücü çok büyüktür." Bunun ne kadar hiç olduğunu yeterince tartıştım. Ama her neyse, doğumda geçerli olduğunu söylüyorlar; rahme düşmede de mi geçerlidir? Rahme düşmede birleşmenin tek olduğu açıktır; tabiatın gücü de öyledir ki, kadın bir kez gebe kalınca artık ikinci bir kez gebe kalamaz. Dolayısıyla ikizlerde rahme düşme anının aynı olması zorunludur. Yoksa farklı horoscopus altında doğdukları için, doğarken biri erkeğe, öteki kadına mı dönüştü?
Yıldızların bazı etkilerinin yalnız bedenlerin farklarında geçerli olduğunu söylemek pek de saçma olmazdı. Güneşin yaklaşıp uzaklaşmasıyla yılın mevsimlerinin bile değiştiğini, ayın büyüyüp küçülmesiyle deniz kestanesi, midye gibi kimi varlıkların ve okyanusun harikulade gelgitinin artıp eksildiğini görüyoruz. Ama ruhun iradeleri yıldızların konumlarına tabi değildir. Bu insanlar ise eylemlerimizi de oraya bağlamaya çalışarak, bedenlerde bile bu açıklamanın neden tutmadığını araştırmamıza yol açıyorlar. Çünkü bedene bedenin cinsiyeti kadar ait olan ne vardır? Yine de yıldızların aynı konumu altında farklı cinsiyetten ikizler rahme düşebilmiştir. Şundan daha akılsızca ne söylenebilir, neye inanılabilir: Rahme düşme saatinde ikisi için de aynı olan yıldız konumu, kız kardeşin aynı yıldız konumuna sahip olduğu erkek kardeşten farklı bir cinsiyete sahip olmasını engelleyememiş; doğum saatindeki yıldız konumu ise onun bakirelik kutsallığıyla kardeşinden bu kadar uzaklaşmasını sağlayabilmiş!
CAPUT VI. De geminis disparis sexus. Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera femina? Nouimus geminos diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt, ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes corporum species, quantum in diuerso sexu potest, instituto tamen et proposito uitae ita sunt dispares, ut praeter actus, quos necesse est a uirilibus distare femineos (quod ille in officio comitis militat et a sua domo paene semper peregrinatur, illa de solo patrio et de rure proprio non recedit), insuper (quod est incredibilius, si astralia fata credantur; non autem mirum, si uoluntates hominum et Dei munera cogitentur) ille coniugatus, illa uirgo sacra est; ille numerosam prolem genuit, illa nec nupsit. At enim plurimum uis horoscopi ualet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque sit, in ortu ualere dicunt; numquid et in conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae uis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in geminis momenta conceptus. An forte quia diuerso horoscopo nati sunt, aut ille in masculum, dum nascerentur, aut illa in feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias adflatus quosdam ualere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus uidemus etiam ipsius anni tempora uariari et lunaribus incrementis adque detrimentis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus oceani; non autem et animi uoluntates positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, admonent ut quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare. Quid enim tam ad corpus pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione siderum diuersi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, quae ad horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem, sexum diuersum a fratre non haberet; et positionem siderum, quae fuit ad horam nascentium, facere potuisse, ut ab eo tam multum uirginali sanctitate distaret?
5.77. Evlenilecek ya da tarlaya bir şey ekilip dikilecek günün seçilmesi
Peki gün seçerek kendi eylemlerine yeni kaderler hazırlamalarına kim katlanabilir? Görünüşe göre o bilgin, olağanüstü bir oğul sahibi olacak şekilde doğmamıştı; aksine değersiz bir oğul yapacak şekilde doğmuştu. Bu yüzden karısıyla birleşeceği saati seçti. Demek ki sahip olmadığı bir kaderi kendisi yaptı; doğumunda kaderinde olmayan şey onun bu eyleminden sonra kader olmaya başladı. Ey eşsiz budalalık! Evlenmek için gün seçiliyor; sanırım gün seçilmezse kötü bir güne denk gelinip kötü talihli bir evlilik yapılabilir diye. Peki o zaman yıldızların doğan kişi için çoktan verdikleri karar ne oluyor? İnsan, kendisi için belirlenmiş olanı gün seçerek değiştirebiliyor da gün seçerek kendisinin belirlediği şey başka bir güç tarafından değiştirilemiyor mu?
Sonra, yıldız konumlarına göğün altındaki her şey değil de yalnız insanlar tabi ise, neden asma ya da ağaç dikmek, ekin ekmek için uygun günler seçiyor, sürüleri evcilleştirmek, kısrak ve inek sürülerini gebe bırakacak erkekleri salmak ve bunun gibi işler için başka günler seçiyorlar? Yok eğer seçilen günler bu şeylerde etkiliyse, çünkü yıldızların konumu yeryüzündeki bütün cisimlere ve canlılara zaman anlarının farklılıklarına göre hükmediyorsa, tek bir zaman noktasında nice sayısız varlığın doğduğunu, başladığını ve ne kadar farklı sonlara vardığını düşünsünler. O zaman bu gözlemlerin küçük bir çocuğa bile gülünç geleceğini anlarlar. Çünkü hangi akılsız, bütün ağaçların, bütün otların, bütün hayvanların, yılanların, kuşların, balıkların, kurtçukların doğum anlarının tek tek farklı olduğunu söylemeye cesaret edebilir?
Yine de insanlar müneccimlerin ustalığını denemek için onlara dilsiz hayvanların yıldız konumlarını götürmeyi âdet edinmişlerdir; bu sınama için bu hayvanların doğumunu kendi evlerinde dikkatle gözlerler. Yıldız konumlarına bakıp doğanın insan değil hayvan olduğunu söyleyen müneccimleri de ötekilere tercih ederler. Üstelik nasıl bir hayvan olduğunu, yün için mi, taşımak için mi, saban için mi, ev bekçiliği için mi uygun olduğunu söylemeye bile cesaret ederler. Çünkü köpek kaderleri hakkında da sınanırlar ve hayranların büyük bağırışları arasında cevap verirler. İnsanlar öyle aptallaşmıştır ki, bir insan doğunca öteki varlıkların doğumunun, onunla aynı gök bölgesi altında bir sinek bile doğmayacak şekilde durdurulduğunu sanırlar. Çünkü sineği kabul ederlerse, akıl yürütme küçük adımlarla ilerleyerek onları sineklerden develere ve fillere götürür.
Şunu da fark etmek istemezler: Tarlaya tohum atmak için gün seçildiğinde pek çok tane aynı anda toprağa düşer, aynı anda filizlenir, ekin çıkınca aynı anda yeşerir, başak bağlar, sararır. Yine de bu başakların, ötekilerle yaşıt, deyim yerindeyse aynı filizden olanlarının kimini pas yok eder, kimini kuşlar harap eder, kimini insanlar koparır. Bu kadar farklı sonlara vardığını gördükleri bu başakların farklı yıldız konumları olduğunu nasıl söyleyecekler? Yoksa bu işler için gün seçtiklerine pişman olup bunların gökteki karara ait olmadığını söyleyecek, yalnız Tanrı'nın yeryüzünde hür irade verdiği insanları mı yıldızlara tabi kılacaklar?
Bütün bunlar düşünülünce, müneccimler şaşırtıcı biçimde pek çok doğru cevap verdiklerinde, bunun iyi olmayan ruhların gizli telkiniyle gerçekleştiğine inanılması yersiz değildir; bu ruhların işi, yıldız kaderleri hakkındaki bu sahte ve zararlı kanaatleri insan zihinlerine sokmak ve pekiştirmektir. Yoksa bunun sebebi, işaretlenip incelenen horoscopus'un bir sanatı değildir; öyle bir sanat zaten yoktur.
CAPUT VII. De electione diei, quo uxor ducitur quoue in agro aliquid plantatur aut seritur. Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus noua quaedam suis actibus fata moliuntur? Non erat uidelicet ille ita natus, ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contemtibilem gigneret, et ideo uir doctus elegit horam qua misceretur uxori. Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius facto coepit esse fatale, quod in eius natiuitate non fuerat. O stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo propterea, quia potest in diem non bonum, nisi eligatur, incurri et infeliciter duci. Ubi est ergo quod nascenti iam sidera decreuerunt? An potest homo, quod ei iam constitutum est, diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die constituerit, non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli homines, non autem omnia quae sub caelo sunt, constellationibus subiacent, quur aliter eligunt dies adcommodatos ponendis uitibus uel arboribus uel segetibus, alios dies pecoribus uel domandis uel admittendis maribus, quibus equarum uel boum fetentur armenta, et cetera huius modi? Si autem propterea ualent ad has res dies electi, quia terrenis omnibus corporibus siue animantibus secundum diuersitates temporalium momentorum siderum positio dominatur; considerent quam innumerabilia sub uno temporis puncto uel nascantur uel oriantur uel inchoentur, et tam diuersos exitus habeant, ut istas obseruationes cuiuis puero ridendas esse persuadeant. Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores, omnes herbas, omnes bestias serpentes aues pisces uermiculos momenta nascendi singillatim habere diuersa? Solent tamen homines ad tentandam peritiam mathematicorum adferre ad eos constellationes mutorum animalium, quorum ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter obseruant, eosque mathematicos praeferunt ceteris, qui constellationibus inspectis dicunt non esse hominem natum, sed pecus. Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an uectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et ad canina fata tentantur et cum magnis admirantium clamoribus ista respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub eadem caeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admiserint, procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud uolunt aduertere, quod electo ad seminandum agrum die tam multa grana in terram simul ueniunt, simul germinant, exorta segete simul herbescunt pubescunt flauescunt, et tamen inde spicas ceteris coaeuas adque, ut ita dixerim, congerminales alias robigo interimit, alias aues depopulantur, alias homines auellunt. Quo modo istis alias constellationes fuisse dicturi sunt, quas tam diuersos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit his rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in terra Deus dedit liberas uoluntates? His omnibus consideratis non inmerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa uera respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibus fatis inserere humanis mentibus adque firmare, non horoscopi notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est.
5.88. Kader adını yıldızların konumuna değil, Tanrı'nın iradesine bağlı sebepler zincirine verenler
Kader adını, bir şeyin rahme düştüğü, doğduğu ya da başladığı andaki yıldız konumuna değil, olan her şeyin onunla olduğu bütün sebeplerin zincirine ve dizisine verenlerle, kelime tartışması uğruna fazla uğraşıp mücadele etmeye gerek yoktur. Çünkü sebeplerin bu düzenini ve zincirini en yüksek Tanrı'nın iradesine ve kudretine bağlıyorlar. Onun hakkında, her şeyi olmadan önce bildiğine ve hiçbir şeyi düzensiz bırakmadığına inanmak en iyi ve en doğru inançtır; bütün güçler ondandır, ama bütün iradeler ondan değildir. Onların kader dediklerinin özellikle en yüksek Tanrı'nın iradesi olduğu, bu Tanrı'nın gücü her şeye karşı konulmaz biçimde uzandığı için şöyle ispatlanır. Yanılmıyorsam şu dizeler Annaeus Seneca'nındır:
Götür, yüce baba, yüksek göğün hükümdarı,
Nereye istersen; itaate gecikmem yok.
Hazırım, üşenmeden; istemesem de inleyerek izlerim,
Bir iyinin yapabileceğine kötü olarak katlanırım.
Kader isteyeni götürür, istemeyeni sürükler.
Son dizede, yukarıda en yüksek babanın iradesi dediği şeye açıkça kader demiştir; ona itaate hazır olduğunu söyler, istemeyerek sürüklenmemek için isteyerek götürülmek ister. Çünkü
Kader isteyeni götürür, istemeyeni sürükler.
Cicero'nun Latinceye çevirdiği Homeros'un şu dizeleri de bu görüşü destekler:
İnsanların zihinleri, baba Iuppiter'in
Bereket veren ışığıyla yeryüzünü aydınlatışına göredir.
Bu meselede şairin sözünün bir otoritesi olmazdı; ama Cicero, kaderin gücünü savunan Stoacıların Homeros'un bu dizelerini kullanmayı âdet edindiklerini söylüyor. Dolayısıyla söz konusu olan şairin değil, bu filozofların kanaatidir. Kader hakkındaki tartışmalarında kullandıkları bu dizelerle kaderin ne olduğunu düşündüklerini açıkça ortaya koyarlar: En yüksek tanrı saydıkları, kaderler zincirinin ona bağlı olduğunu söyledikleri varlığa Iuppiter derler.
CAPUT VIII. De his, qui non astrorum positionem, sed conexionem causarum ex Dei uoluntate pendentem fati nomine appellant. Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant: non multum cum eis de uerbi controuersia laborandum adque certandum est, quando quidem ipsum causarum ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere; a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uoluntatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi fallor, hi uersus: Duc, summe pater altique dominator poli, Quocumque placuit, nulla parendi mora est. Adsum inpiger: fac nolle, comitabor gemens Malusque patiar, facere quod licuit bono. Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. Nempe euidentissime hoc ultimo uersu ea fata appellauit, quam supra dixerat summi patris uoluntatem; cui paratum se oboedire dicit, ut uolens ducatur, ne nolens trahatur; quoniam scilicet Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum uertit: Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse Iuppiter ⟦auctiferas⟧ lustrauit lumine terras. Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia: sed quoniam Stoicos dicit uim fati adserentes istos ex Homero uersus solere usurpare, non de illius poetae, sed de istorum philosophorum opinione tractatur, cum per istos uersus, quos disputationi adhibent quam de fato habent, quid sentiant esse fatum apertissime declaratur, quoniam Iouem appellant, quem summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere fatorum.
5.99. Cicero'nun tarifine karşı Tanrı'nın önbilgisi ve insanın hür iradesi
Cicero onları çürütmeye çalışırken, kehaneti ortadan kaldırmadıkça onlara karşı bir şey yapamayacağını düşünür. Kehaneti de gelecek bilgisinin varlığını inkâr ederek kaldırmaya çalışır; insanda da Tanrı'da da böyle bir bilginin, hiçbir öngörünün bulunmadığını bütün gücüyle savunur. Böylece hem Tanrı'nın önbilgisini inkâr eder hem de gün gibi açık bütün peygamberliği boş akıl yürütmelerle ve kolayca çürütülebilecek bazı kehanetleri kendine karşı öne sürerek yıkmaya çalışır; ama onları bile çürütemez. Müneccimlerin tahminlerini çürütmede ise sözü hâkimdir, çünkü bunlar gerçekten kendi kendilerini yıkan ve yalanlayan şeylerdir. Yıldız kaderlerine inananlar bile, geleceğin önbilgisini kaldıran bu adamdan çok daha katlanılırdır. Çünkü Tanrı'nın varlığını itiraf edip onun geleceği önceden bildiğini inkâr etmek apaçık bir deliliktir.
Cicero bunu görünce, "Akılsız, gönlünde 'Tanrı yoktur' dedi" diye yazılmış olanı da denedi, ama kendi ağzından değil. Çünkü bunun ne kadar nefret uyandırıcı ve sıkıntı verici olduğunu gördü. Bu yüzden Tanrıların Tabiatı kitaplarında bu konuda Stoacılara karşı Cotta'yı konuşturdu ve hükmünü, hiçbir ilahî tabiatın bulunmadığını savunan Cotta'dan yana değil, Stoacıların savunmasını üstlendirdiği Lucilius Balbus'tan yana vermeyi tercih etti. Ama Kehanet Üzerine kitaplarında geleceğin önbilgisine kendi ağzından, en açık biçimde karşı çıkar. Bütün bunları kadere razı olmamak ve hür iradeyi kaybetmemek için yapıyor görünür. Çünkü gelecek bilgisi kabul edilince kaderin de kaçınılmaz olarak kabul edileceğini düşünür.
Ama filozofların çetrefilli tartışmaları nasıl olursa olsun, biz en yüksek ve gerçek Tanrı'yı itiraf ettiğimiz gibi onun iradesini, en yüksek kudretini ve önbilgisini de itiraf ederiz. Önbilgisi yanılmayan Tanrı'nın yapacağımızı önceden bilmesi yüzünden, iradeyle yaptığımız şeyi iradeyle yapmıyor olacağımızdan da korkmayız. Cicero bundan korktuğu için önbilgiye karşı çıktı; Stoacılar da bundan korktukları için, her şeyin kaderle olduğunu savunsalar da her şeyin zorunlulukla olduğunu söylemediler.
Peki Cicero geleceğin önbilgisinde nelerden korktu da onu lanetli bir tartışmayla sarsmaya çalıştı? Şundan elbette: Gelecekteki her şey önceden biliniyorsa, önceden bilindiği sırayla gelecektir. Bu sırayla gelecekse, önceden bilen Tanrı için şeylerin düzeni kesindir. Şeylerin düzeni kesinse, sebeplerin düzeni de kesindir; çünkü önünde bir etkin sebep bulunmayan hiçbir şey olamaz. Olan her şeyin onunla olduğu sebepler düzeni kesinse, olan her şey, der, kaderle olur. Böyleyse elimizde hiçbir şey yoktur, iradenin seçimi diye bir şey de yoktur. Bunu kabul edersek, der, bütün insan hayatı altüst olur: Kanunlar boşuna konur, azarlamalar, övgüler, yermeler, teşvikler boşunadır; iyilere ödül, kötülere ceza koymanın hiçbir adaleti yoktur.
İnsan işlerine ait bu layıksız, saçma ve yıkıcı sonuçlar çıkmasın diye geleceğin önbilgisi olmasını istemez. Dindar ruhu da şu darlığa sıkıştırır: İki şıktan birini seçecek: Ya elimizde bir şey vardır ya da geleceğin önbilgisi vardır. Çünkü ikisinin birden olamayacağını, biri doğrulanırsa ötekinin yok olacağını düşünür: Geleceğin önbilgisini seçersek iradenin seçimi yok olur; iradenin seçimini seçersek geleceğin önbilgisi yok olur. Böylece büyük, bilgili ve insan hayatını pek ustaca gözeten bu adam, ikisinden iradenin hür seçimini seçti. Onu doğrulamak için de geleceğin önbilgisini inkâr etti; insanları özgür kılmak isterken dinsiz kıldı.
Dindar ruh ise ikisini de seçer, ikisini de itiraf eder, ikisini de iman ve saygıyla doğrular. Nasıl? der Cicero. Çünkü geleceğin önbilgisi varsa birbirine bağlı bütün bu sonuçlar çıkar ve elimizde hiçbir şey olmadığı noktaya varılır. Elimizde bir şey varsa da, aynı basamaklardan geri gidilerek geleceğin önbilgisinin olmadığı noktaya varılır. Çünkü hepsi şöyle geri gider: İradenin seçimi varsa her şey kaderle olmaz. Her şey kaderle olmuyorsa, her şeyin sebepler düzeni kesin değildir. Sebepler düzeni kesin değilse, önceden bilen Tanrı için şeylerin düzeni de kesin değildir, çünkü şeyler önlerinde onları yapan sebepler olmadan olamaz. Şeylerin düzeni önceden bilen Tanrı için kesin değilse, her şey onun önceden bildiği gibi gelmez. Her şey onun önceden bildiği gibi gelmiyorsa, der, Tanrı'da gelecekteki her şeyin önbilgisi yoktur.
CAPUT VIIII. De praescientia Dei et libera hominis uoluntate contra Ciceronis definitionem. Hos Cicero ita redarguere nititur, ut non existimet aliquid se aduersus eos ualere, nisi auferat diuinationem. Quam sic conatur auferre, ut neget esse scientiam futurorum, eamque omnibus uiribus nullam esse omnino contendat, uel in homine uel in deo, nullamque rerum praedictionem. Ita et Dei praescientiam negat et omnem prophetiam luce clariorem conatur euertere uanis argumentationibus et obponendo sibi quaedam oracula, quae facile possunt refelli; quae tamen nec ipsa conuincit. In his autem mathematicorum coniecturis refutandis eius regnat oratio, quia uere tales sunt, ut se ipsae destruant et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores, qui uel siderea fata constituunt, quam iste qui tollit praescientiam futurorum. Nam et confiteri esse Deum et negare praescium futurorum apertissima insania est. Quod et ipse cum uideret, etiam illud tentauit quod scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus; sed non ex sua persona. Vidit enim quam esset inuidiosum et molestum, ideoque Cottam fecit disputantem de hac re aduersus Stoicos in libris de deorum natura et pro Lucilio Balbo, cui Stoicorum partes defendendas dedit, maluit ferre sententiam quam pro Cotta, qui nullam diuinam naturam esse contendit. In libris uero de diuinatione ex se ipso apertissime obpugnat praescientiam futurorum. Hoc autem totum facere uidetur, ne fatum esse consentiat et perdat liberam uoluntatem. Putat enim concessa scientia futurorum ita esse consequens fatum, ut negari omnino non possit. Sed quoquo modo se habeant tortuosissimae concertationes et disputationes philosophorum, nos ut confitemur summum et uerum Deum, ita uoluntatem summamque potestatem ac praescientiam eius confitemur; nec timemus ne ideo non uoluntate faciamus, quod uoluntate facimus, quia id nos facturos ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest; quod Cicero timuit, ut obpugnaret praescientiam, et Stoici, ut non omnia necessitate fieri dicerent, quamuis omnia fato fieri contenderent. Quid est ergo, quod Cicero timuit in praescientia futurorum, ut eam labefactare disputatione detestabili niteretur? Videlicet quia, si praescita sunt omnia futura, hoc ordine uenient, quo uentura esse praescita sunt; et si hoc ordine uenient, certus est ordo rerum praescienti Deo; et si certus est ordo rerum, certus est ordo causarum; non enim fieri aliquid potest, quod non aliqua efficiens causa praecesserit; si autem certus est ordo causarum, quo fit omne quod fit, fato, inquit, fiunt omnia quae fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra potestate nullumque est arbitrium uoluntatis; quod si concedimus, inquit, omnis humana uita subuertitur, frustra leges dantur, frustra obiurgationes laudes, uituperationes exhortationes adhibentur, neque ulla iustitia bonis praemia et malis supplicia constituta sunt. Haec ergo ne consequantur indigna et absurda et perniciosa rebus humanis, non uult esse praescientiam futurorum; adque in has angustias coartat animum religiosum, ut unum eligat e duobus, aut esse aliquid in nostra uoluntate, aut esse praescientiam futurorum, quoniam utrumque arbitratur esse non posse, sed si alterum confirmabitur, alterum tolli; si elegerimus praescientiam futurorum, tolli uoluntatis arbitrium; si elegerimus uoluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum. Ipse itaque, ut uir magnus et doctus et uitae humanae plurimum ac peritissime consulens, ex his duobus elegit liberum uoluntatis arbitrium; quod ut confirmaretur, negauit praescientiam futurorum adque ita, dum uult facere liberos, fecit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque eligit, utrumque confitetur et fide pietatis utrumque confirmat. Quo modo? inquit; nam si est praescientia futurorum, sequentur illa omnia, quae conexa sunt, donec eo perueniatur, ut nihil sit in nostra uoluntate. Porro si est aliquid in nostra uoluntate, eisdem recursis gradibus eo peruenitur, ut non sit praescientia futurorum. Nam per illa omnia sic recurritur: si est uoluntatis arbitrium, non omnia fato fiunt; si non omnia fato fiunt, non est omnium certus ordo causarum; si certus ordo causarum non est, nec rerum certus est ordo praescienti Deo, quae fieri non possunt, nisi praecedentibus et efficientibus causis; si rerum ordo praescienti Deo certus non est, non omnia sic ueniunt, ut ea uentura praesciuit; porro si non omnia sic ueniunt, ut ab illo uentura praescita sunt, non est, inquit, in Deo praescientia omnium futurorum.
5.9_2Biz bu dinsiz ve saygısız cüretlere karşı hem Tanrı'nın her şeyi olmadan önce bildiğini hem de ancak istediğimizde yapıldığını hissettiğimiz ve bildiğimiz her şeyi irademizle yaptığımızı söylüyoruz. Ama her şeyin kaderle olduğunu söylemiyoruz; hatta hiçbir şeyin kaderle olmadığını söylüyoruz. Çünkü insanların kader adını kullanmayı âdet edindiği anlamda, yani bir insanın rahme düştüğü ya da doğduğu andaki yıldız konumu anlamında, bu adın karşılığının boş olduğunu, hiçbir güç taşımadığını gösteriyoruz. Tanrı'nın iradesinin en çok etkili olduğu sebepler düzenini ise ne inkâr ediyoruz ne de ona kader adını veriyoruz. Ancak kaderi (fatum) "söylemek" (fari) fiilinden türemiş sayarsak başka; çünkü Kutsal Kitap'ta şu yazılı olduğunu reddedemeyiz: "Tanrı bir kez konuştu, ben şu ikisini duydum: Kudret Tanrı'nındır, sana da merhamet aittir, ya Rab, sen herkese işlerine göre karşılık verirsin." "Bir kez konuştu" sözü, sarsılmaz, yani değişmez bir şekilde konuştu demektir; çünkü olacak her şeyi, yapacağı her şeyi değişmez bir şekilde bilir. Bu anlamda kadere "söylemek"ten gelen bir ad verebilirdik; ama bu ad artık başka bir şeyi anlatmaya alışmıştır ve insanların gönüllerinin o yöne eğilmesini istemeyiz.
Tanrı için bütün sebeplerin düzeni kesin olduğundan iradenin seçiminde hiçbir şey kalmadığı sonucu da çıkmaz. Çünkü iradelerimiz de, Tanrı için kesin olan ve önbilgisinin kapsadığı sebepler düzeninin içindedir; zira insanların iradeleri de insan işlerinin sebepleridir. Şeylerin bütün sebeplerini önceden bilen, bu sebepler arasında işlerimizin sebebi olduğunu önceden bildiği iradelerimizi de elbette bilmeden edemezdi.
Cicero'nun kendisinin kabul ettiği, önünde etkin sebep bulunmadan hiçbir şeyin olmadığı ilkesi de onu bu meselede çürütmeye yeter. Hiçbir şeyin sebepsiz olmadığını ama her sebebin kader olmadığını, çünkü tesadüfî, tabiî ve iradî sebepler bulunduğunu söylemesi ona ne fayda sağlar? Olan her şeyin önünde bir sebep bulunduğunu kabul etmesi yeter. Çünkü biz, tesadüfî denen ve talihin (fortuna) adını aldığı sebeplerin hiç olmadığını değil, gizli olduğunu söylüyor, onları gerçek Tanrı'nın ya da herhangi ruhların iradesine bağlıyoruz. Tabiî sebepleri de hiçbir şekilde bütün tabiatın yaratıcısı ve kurucusu olan Tanrı'nın iradesinden ayırmıyoruz. İradî sebepler ise ya Tanrı'nın ya meleklerin ya insanların ya da bazı hayvanların sebepleridir; akılsız canlıların ruhlarının bir şeyi isteyip bir şeyden kaçınırken tabiatlarına göre yaptıkları hareketlere irade denebilirse. Meleklerin iradeleri derken hem Tanrı'nın melekleri dediğimiz iyilerin hem de şeytanın melekleri ya da cinler dediğimiz kötülerin iradelerini kastediyorum; insanlar da öyle, iyiler ve kötüler.
Buradan çıkan sonuç şudur: Olan her şeyin etkin sebepleri ancak iradî sebeplerdir; yani hayat ruhu olan tabiatın sebepleridir. Şu hava ya da rüzgâr da spiritus diye adlandırılır, ama cisim olduğu için hayat ruhu değildir. Her şeyi canlandıran, bütün cisimlerin ve yaratılmış bütün ruhların yaratıcısı olan hayat ruhu ise Tanrı'nın kendisidir; o yaratılmamış ruhtur. Onun iradesinde en yüksek kudret vardır. Yaratılmış ruhların iyi iradelerine yardım eder, kötülerini yargılar, hepsini düzenler, kimine güç verir, kimine vermez. Çünkü bütün tabiatların yaratıcısı olduğu gibi bütün güçlerin de vericisidir, ama iradelerin değil. Kötü iradeler ondan gelmez, çünkü ondan gelen tabiata karşıdır. Bu yüzden cisimler daha çok iradelere tabidir: Kimi bizim, yani bütün ölümlü canlıların, hayvanlardan çok insanların iradelerine, kimi meleklerin iradelerine. Ama hepsi en çok Tanrı'nın iradesine tabidir; bütün iradeler de ona tabidir, çünkü onun verdiğinden başka güçleri yoktur.
Şu hâlde şeylerin yapan ama yapılmayan sebebi Tanrı'dır; öteki sebepler, yaratılmış bütün ruhlar ve en çok akıllı ruhlar gibi hem yapar hem yapılır. Daha çok yapılan, az yapan cisimsel sebepler ise etkin sebeplerden sayılmamalıdır; çünkü güçleri ruhların iradelerinin onlardan yaptığı kadardır. Peki önceden bilen Tanrı için kesin olan sebepler düzeni, nasıl elimizde hiçbir şey bırakmayabilir, oysa bu düzenin içinde iradelerimizin büyük bir yeri vardır? Öyleyse Cicero, bu sebepler düzeninin kaderle ilgili olduğunu söyleyenlerle, daha doğrusu ona kader adını verenlerle tartışsın.
Nos aduersus istos sacrilegos ausus adque inpios et Deum dicimus omnia scire antequam fiant et uoluntate nos facere, quidquid a nobis non nisi uolentibus fieri sentimus et nouimus. Omnia uero fieri fato non dicimus, immo nulla fieri fato dicimus; quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est in constitutione siderum cum quisque conceptus aut natus est, quoniam res ipsa inaniter adseritur, nihil ualere monstramus. Ordinem autem causarum, ubi uoluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati uocabulo nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando dictum intellegamus, id est a loquendo; non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis: Semel locutus est Deus, duo haec audiui, quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, qui reddis unicuique secundum opera eius. Quod enim dictum est: Semel locutus est, intellegitur 'inmobiliter', hoc est incommutabiliter, est locutus', sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt et quae ipse facturus est. Hac itaque ratione possemus a fando fatum appellare, nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolumus inclinari. Non est autem consequens, ut, si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil sit in nostrae uoluntatis arbitrio. Et ipsae quippe nostrae uoluntates in causarum ordine sunt, qui certus est Deo eiusque praescientia continetur, quoniam et humanae uoluntates humanorum operum causae sunt. Adque ita, qui omnes rerum causas praesciuit, profecto in eis causis etiam nostras uoluntates ignorare non potuit, quas nostrorum operum causas esse praesciuit. Nam et illud, quod idem Cicero concedit, nihil fieri si causa efficiens non praecedat, satis est ad eum in hac quaestione redarguendum. Quid enim eum adiuuat, quod dicit nihil quidem fieri sine causa, sed non omnem causam esse fatalem, quia est causa fortuita, est naturalis, est uoluntaria? Sufficit, quia omne, quod fit, non nisi causa praecedente fieri confitetur. Nos enim eas causas, quae dicuntur fortuitae, unde etiam fortuna nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed latentes, easque tribuimus uel Dei ueri uel quorumlibet spirituum uoluntati, ipsasque naturales nequaquam ab illius uoluntate seiungimus, qui est auctor omnis conditorque naturae. Iam uero causae uoluntariae aut Dei sunt aut angelorum aut hominum aut quorumque animalium, si tamen uoluntates appellandae sunt animarum rationis expertium motus illi, quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid uel adpetunt uel euitant. Angelorum autem uoluntates dico seu bonorum, quos angelos Dei dicimus, seu malorum, quos angelos diaboli uel etiam daemones appellamus: sic et hominum, et bonorum scilicet et malorum. Ac per hoc colligitur non esse causas efficientes omnium quae fiunt nisi uoluntarias, illius naturae scilicet, quae spiritus uitae est. Nam et aer iste seu uentus dicitur spiritus; sed quoniam corpus est, non est spiritus uitae. Spiritus ergo uitae, qui uiuificat omnia creatorque est omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse est Deus, spiritus utique non creatus. In eius uoluntate summa potestas est, quae creatorum spirituum bonas uoluntates adiuuat, malas iudicat, omnes ordinat et quibusdam tribuit potestates, quibusdam non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium potestatum dator, non uoluntatum. Malae quippe uoluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam sunt, quae ab illo est. Corpora igitur magis subiacent uoluntatibus, quaedam nostris, id est omnium animantium mortalium et magis hominum quam bestiarum; quaedam uero angelorum; sed omnia maxime Dei uoluntati subdita sunt, cui etiam uoluntates omnes subiciuntur, quia non habent potestatem nisi quam ille concedit. Causa itaque rerum, quae facit nec fit, Deus est; aliae uero causae et faciunt et fiunt, sicut sunt omnes creati spiritus, maxime rationales. Corporales autem causae, quae magis fiunt quam faciunt, non sunt inter causas efficientes adnumerandae, quoniam hoc possunt, quod ex ipsis faciunt spirituum uoluntates. Quo modo igitur ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id efficit, ut nihil sit in nostra uoluntate, cum in ipso causarum ordine magnum habeant locum nostrae uoluntates? Contendat ergo Cicero cum eis, qui hunc causarum ordinem dicunt esse fatalem uel potius ipsum fati nomine appellant, quod nos
5.9_3Biz bu addan özellikle kelime yüzünden kaçınırız, çünkü doğru bir anlamda kullanılmaya alışmamıştır. Ama bütün sebeplerin düzeninin son derece kesin olduğunu ve Tanrı'nın önbilgisince iyice bilindiğini inkâr etmesi yüzünden Cicero'yu Stoacılardan daha çok lanetliyoruz. Çünkü ya Tanrı'nın varlığını inkâr ediyor (Tanrıların Tabiatı kitaplarında başkasını konuşturarak yapmaya çalıştığı gibi) ya da Tanrı'yı kabul edip geleceği önceden bildiğini inkâr ediyor; ama o zaman da akılsızın gönlünde "Tanrı yoktur" demesinden başka bir şey söylemiyor. Çünkü gelecekteki her şeyi önceden bilmeyen elbette Tanrı değildir.
Dolayısıyla iradelerimizin gücü de Tanrı'nın istediği ve önceden bildiği kadardır. Bu yüzden ne güçleri varsa kesinlikle vardır; yapacakları şeyi de kesinlikle kendileri yapacaklardır, çünkü önbilgisi yanılmayan Tanrı onların güç sahibi olacağını ve yapacağını önceden bilmiştir. Bu sebeple bir şeye kader adını vermek isteseydim, daha zayıf olanın kaderinin, onu elinde tutan daha güçlü olanın iradesi olduğunu söylerdim; iradenin seçiminin, Stoacıların alışılmış şekilde değil de kendi usullerince kader dedikleri o sebepler düzeniyle kaldırıldığını söylemektense bunu tercih ederim.
abhorremus praecipue propter uocabulum, quod non in re uera consueuit intellegi. Quod uero negat ordinem omnium causarum esse certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum quam Stoici detestamur. Aut enim esse Deum negat, quod quidem inducta alterius persona in libris de deorum natura facere molitus est; aut si esse confitetur Deum, quem negat praescium futurorum, etiam sic nihil dicit aliud, quam quod ille dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Qui enim non est praescius omnium futurorum, non est utique Deus. Quapropter et uoluntates nostrae tantum ualent, quantum Deus eas ualere uoluit adque praesciuit; et ideo quidquid ualent, certissime ualent, et quod facturae sunt, ipsae omnino facturae sunt, quia ualituras adque facturas ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest. Quapropter si mihi fati nomen alicui rei adhibendum placeret, magis dicerem fatum esse infirmioris potentioris uoluntatem, qui eum ⟦habet⟧ in potestate, quam illo causarum ordine, quem non usitato sed suo more Stoici fatum appellant, arbitrium nostrae uoluntatis auferri.
5.1010. İnsanların iradelerine bir zorunluluk hükmeder mi
Bu yüzden Stoacıların korkup, şeylerin sebeplerini kimini zorunluluktan çıkaracak, kimini ona tabi kılacak şekilde ayırmak için uğraştıkları o zorunluluktan da korkmamalıyız. Onlar, iradelerimiz zorunluluğa tabi olursa özgür olmaz diye, iradelerimizi zorunluluğun dışında tutmak istedikleri şeyler arasına koymuşlardır. Eğer bizim gücümüzde olmayan, istemesek bile yapabileceğini yapan şeye zorunluluk diyeceksek, ölüm zorunluluğu gibi, doğru ya da yanlış yaşadığımız iradelerimizin böyle bir zorunluluk altında olmadığı açıktır. Çünkü istemeseydik yapmayacağımız pek çok şey yapıyoruz. İstemenin kendisi de öncelikle buna girer: İstersek vardır, istemezsek yoktur; çünkü istemeseydik istemezdik.
Zorunluluk, "bir şeyin böyle olması ya da böyle gerçekleşmesi zorunludur" dediğimiz anlamda tarif edilirse, iradenin özgürlüğünü elimizden alacağından neden korkalım, bilmem. Çünkü Tanrı'nın her zaman yaşaması ve her şeyi önceden bilmesi zorunludur dersek, Tanrı'nın hayatını ve önbilgisini zorunluluk altına koymuş olmayız; ölemeyeceği ve yanılamayacağı söylenince gücünün azalmaması gibi. Bunları yapamaması öyledir ki, yapabilseydi gücü daha az olurdu. Kendisi ölemeyip yanılamadığı hâlde ona Her Şeye Kadir denmesi doğrudur. Çünkü her şeye kadir oluşu, istemediğine uğramakla değil, istediğini yapmakla söylenir; istemediği başına gelseydi her şeye kadir olmazdı. Yani bazı şeyleri her şeye kadir olduğu için yapamaz. Bunun gibi, istediğimizde hür iradeyle istememiz zorunludur dediğimizde, kuşkusuz doğru söylüyoruz ve hür iradeyi özgürlüğü yok eden bir zorunluluğa tabi kılmıyoruz.
Demek ki iradelerimiz vardır; isteyerek yaptığımız her şeyi onlar yapar, istemeseydik olmazdı. Bir insan başka insanların iradesiyle istemeden bir şeye uğradığında bile, irade geçerlidir, onun iradesi olmasa da insanın iradesi; kudret ise Tanrı'nındır. Çünkü yalnız irade olup istediğini yapamasaydı, daha güçlü bir iradeyle engellenirdi; yine de irade irade olurdu, başkasının değil, isteyenin iradesi olurdu, istediğini yerine getiremese bile. Bu yüzden insan, iradesi dışında uğradığı şeyi insanların ya da meleklerin ya da yaratılmış herhangi bir ruhun iradesine değil, isteyenlere gücü veren Tanrı'nın iradesine yüklemelidir.
Demek ki Tanrı iradelerimizde ne olacağını önceden bildi diye iradelerimizde hiçbir şey yok değildir. Çünkü bunu önceden bilen, bir hiçi önceden bilmiş değildir. İradelerimizde ne olacağını önceden bilen, bir hiçi değil bir şeyi önceden bildiyse, onun önbilgisine rağmen iradelerimizde de elbette bir şey vardır. Bu yüzden Tanrı'nın önbilgisini tutup iradenin seçimini kaldırmaya ya da iradenin seçimini tutup (ki bu büyük günahtır) Tanrı'nın geleceği önceden bildiğini inkâr etmeye kesinlikle mecbur değiliz. İkisine de sarılıyoruz, ikisini de imanla ve doğrulukla itiraf ediyoruz: Birini iyi inanmak için, ötekini iyi yaşamak için. Çünkü Tanrı hakkında iyi inanılmazsa kötü yaşanır. O hâlde özgür olarak istemek için, yardımıyla özgür olduğumuz ya da olacağımız Tanrı'nın önbilgisini inkâr etmekten sakınalım.
Bu yüzden kanunlar, azarlamalar, teşvikler, övgüler ve yermeler boşuna değildir; çünkü Tanrı onların olacağını önceden bilmiştir. Etkileri de onun önceden bildiği kadar büyüktür. Dualar da yalvaranlara vereceğini önceden bildiği şeyleri elde etmekte etkilidir. İyi işlere ödül, günahlara ceza konması da adildir. Çünkü insan, Tanrı onun günah işleyeceğini önceden bildiği için günah işlemez. Aksine, günah işlediğinde onun işlediğinden kuşku duyulmaz; çünkü önbilgisi yanılmayan Tanrı kaderin, talihin ya da başka bir şeyin değil, onun kendisinin günah işleyeceğini önceden bilmiştir. İstemezse elbette günah işlemez; ama günah işlemek istemezse bunu da Tanrı önceden bilmiştir.
CAPUT X. An uoluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas. Unde nec illa necessitas formidanda est, quam formidando Stoici laborauerunt causas rerum distinguere ita, ut quasdam subtraherent necessitati, quasdam subderent, adque in his, quas esse sub necessitate uoluerunt, posuerunt etiam nostras uoluntates, ne uidelicet non essent liberae, si subderentur necessitati. Si enim necessitas nostra illa dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed etiam si nolimus efficit quod potest, sicut est necessitas mortis: manifestum est uoluntates nostras, quibus recte uel perperam uiuitur, sub tali necessitate non esse. Multa enim facimus, quae si nollemus, non utique faceremus. Quo primitus pertinet ipsum uelle; nam si uolumus, est, si nolumus, non est; non enim uellemus, si nollemus. Si autem illa definitur esse necessitas, secundum quam dicimus necesse esse ut ita sit aliquid uel ita fiat, nescio quur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat uoluntatis. Neque enim et uitam Dei et praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse esse Deum semper uiuere et cuncta praescire; sicut nec potestas eius minuitur, cum dicitur mori fallique non posse. Sic enim hoc non potest, ut potius, si posset, minoris esset utique potestatis. Recte quippe omnipotens dicitur, qui tamen mori et falli non potest. Dicitur enim omnipotens faciendo quod uult, non patiendo quod non uult; quod ei si accideret, nequaquam esset omnipotens. Unde propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic etiam cum dicimus necesse esse, ut, cum uolumus, libero uelimus arbitrio: et uerum procul dubio dicimus, et non ideo ipsum liberum arbitrium necessitati subicimus, quae adimit libertatem. Sunt igitur nostrae uoluntates et ipsae faciunt, quidquid uolendo facimus, quod non fieret, si nollemus. Quidquid autem aliorum hominum uoluntate nolens quisque patitur, etiam sic uoluntas ualet, etsi non illius, tamen hominis uoluntas; sed potestas Dei. Nam si uoluntas tantum esset nec posset quod uellet, potentiore uoluntate inpediretur; nec sic tamen uoluntas nisi uoluntas esset, nec alterius, sed eius esset qui uellet, etsi non posset inplere quod uellet. Unde quidquid praeter suam uoluntatem patitur homo, non debet tribuere humanis uel angelicis uel cuiusquam creati spiritus uoluntatibus, sed eius potius, qui dat potestatem uolentibus. Non ergo propterea nihil est in nostra uoluntate, quia Deus praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate. Non enim, qui hoc praesciuit, nihil praesciuit. Porro si ille, qui praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate, non utique nihil, sed aliquid praesciuit: profecto et illo praesciente est aliquid in nostra uoluntate. Quocirca nullo modo cogimur aut retenta praescientia Dei tollere uoluntatis arbitrium aut retento uoluntatis arbitrio Deum (quod nefas est) negare praescium futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et ueraciter confitemur; illud, ut bene credamus; hoc, ut bene uiuamus. Male autem uiuitur, si de Deo non bene creditur. Unde absit a nobis eius negare praescientiam, ut libere uelimus, quo adiuuante sumus liberi uel erimus. Proinde non frustra sunt leges obiurgationes exhortationes laudes et uituperationes, quia et ipsas futuras esse praesciuit, et ualent plurimum, quantum eas ualituras esse praesciuit, et preces ualent ad ea inpetranda, quae se precantibus concessurum esse praesciuit, et iuste praemia bonis factis et peccatis supplicia constituta sunt. Neque enim ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturum esse praesciuit; immo ideo non dubitatur ipsum peccare cum peccat, quia ille, cuius praescientia falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praesciuit. Qui si nolit, utique non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praesciuit.
5.1111. Her şeyi kanunlarıyla kuşatan Tanrı'nın küllî takdiri
En yüksek ve gerçek Tanrı, Sözü ve Kutsal Ruh'u ile birlikte üçü bir olan tek ve Her Şeye Kadir Tanrı; her ruhun ve her cismin yaratıcısı ve yapıcısı; kimler boş yere değil gerçekten mutluysa onun pay alarak mutlu olduğu Tanrı; insanı ruhtan ve bedenden oluşan akıllı bir canlı olarak yaratan, günah işlediğinde onu ne cezasız bıraktı ne de merhametsiz terk eden Tanrı; iyilere ve kötülere taşlarla ortak öz, ağaçlarla ortak tohumsal hayat, hayvanlarla ortak hisli hayat, yalnız meleklerle ortak akli hayat veren Tanrı; her ölçü, her tür, her düzen ondandır; ölçü, sayı ve ağırlık ondandır; tabiatça var olan, hangi cinsten ve hangi değerde olursa olsun her şey ondandır; suretlerin tohumları, tohumların suretleri, tohumların ve suretlerin hareketleri ondandır; bedene de başlangıç, güzellik, sağlık, üreme verimliliği, organların düzenini, uyumun esenliğini vermiştir; akılsız ruha hafıza, his ve istek, akıllı ruha ayrıca zihin, anlayış ve irade vermiştir. O, yalnız göğü ve yeri, yalnız meleği ve insanı değil, küçücük ve değersiz bir canlının iç organlarını, kuşun tüyünü, otun çiçeğini, ağacın yaprağını bile parçalarının uyumu ve adeta bir barışı olmadan bırakmamıştır. Böyle bir Tanrı'nın, insan krallıklarının, onların hâkimiyetlerinin ve köleliklerinin kendi takdirinin kanunları dışında kalmasını istediğine asla inanılamaz.
CAPUT XI. De uniuersali prouidentia Dei, cuius legibus omnia continentur. Deus itaque summus et uerus cum Uerbo suo et Spiritu sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator et factor omnis animae adque omnis corporis, cuius sunt participatione felices, quicumque sunt ueritate, non uanitate felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore, qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam etiam cum lapidibus, uitam seminalem etiam cum arboribus, uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet aestimationis est; a quo sunt semina formarum formae seminum motus seminum adque formarum; qui dedit et carni originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecunditatem membrorum dispositionem salutem concordiae; qui et animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, rationali autem insuper mentem intellegentiam uoluntatem; qui non solum caelum et terram, nec solum angelum et hominem, sed nec exigui et contemtibilis animantis uiscera nec auis pinnulam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo modo est credendus regna hominum eorumque dominationes et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uoluisse.
5.1212. Eski Romalılar hangi ahlâkla gerçek Tanrı'nın, ona tapınmadıkları hâlde hükümranlıklarını büyütmesini hak ettiler
Öyleyse yeryüzü krallıkları da kudretinde olan gerçek Tanrı'nın, Romalıların hangi ahlâkına, hangi sebeple hükümranlığı büyütmek için yardım etmeye tenezzül ettiğini görelim. Bunu daha tam tartışabilmek için, önemsiz şeylerde bile tapınılması gerektiğini düşündükleri tanrıların bu işte hiçbir gücü olmadığını gösteren önceki kitabı yazdık. Bu cildin buraya kadar gelen önceki kısımlarını da kader meselesini ortadan kaldırmak için yazdık; Roma hükümranlığının o tanrılara tapınmayla genişleyip korunmadığına inanmış olan kişi, bunu en yüksek Tanrı'nın en güçlü iradesine değil de bilmem hangi kadere yüklemesin diye.
Eski ve ilk Romalılar, tarihlerinin öğrettiği ve övdüğü kadarıyla, bir tek İbrani halkı dışındaki öteki halklar gibi sahte tanrılara tapındıkları, Tanrı'ya değil cinlere kurban kestikleri hâlde, "övgüye aç, parada cömertti; büyük bir şan, namuslu bir zenginlik isterlerdi." Şanı pek ateşli bir şekilde sevdiler, onun için yaşamak istediler, onun uğruna ölmekten çekinmediler; öteki arzuları bu tek arzunun büyüklüğüyle bastırdılar. Sonunda kendi vatanlarının da, köle olmak şansız, hâkim olup hükmetmek ise şanlı göründüğü için, önce bütün gayretle özgür, sonra efendi olmasını arzuladılar. Bu yüzden kralın hâkimiyetine dayanamayarak "kendilerine yıllık yönetimler ve iki yönetici verdiler; bunlara danışmaktan (consulere) gelen 'konsül' adı verildi, hüküm sürmekten ve hâkim olmaktan gelen 'kral' ya da 'efendi' adı değil." Oysa krallar (reges) yönetmekten (regere) gelen adlarıyla daha iyi anlaşılır; krallık kraldan, kral da söylendiği gibi yönetmekten gelir. Ama kralın gururu yönetenin terbiyesi ya da danışanın iyi niyeti değil, hükmedenin kibri sayılmıştır. Kral Tarquinius kovulup konsüller kurulduktan sonra, aynı yazarın Romalıları överken yazdığı şey gerçekleşti: "Şehir özgürlüğünü kazandıktan sonra kısa zamanda inanılmaz şekilde büyüdü; şan arzusu öylesine ağır basmıştı." Övgüye olan bu açlık ve şan arzusu, insanların değerlendirmesine göre övgüye ve şana layık o pek çok hayranlık verici işi yaptı.
Sallustius kendi zamanının büyük ve seçkin adamları Marcus Cato ile Gaius Caesar'ı da över; devletin uzun süre faziletçe büyük kimsesi olmadığını, ama kendi hatırladığı dönemde bu iki adamın büyük fazilete, farklı ahlâka sahip olduğunu söyler. Caesar'ın övgüsüne, onun büyük bir komutanlık, bir ordu, faziletin parlayabileceği yeni bir savaş istediğini ekler. Böylece faziletçe büyük insanların dileği, faziletleri parlasın diye zavallı halkları savaşa kışkırtmak, Bellona'nın onları kanlı kamçısıyla sürmesiydi. Bunu elbette o övgü açlığı ve şan arzusu yapıyordu.
Romalılar önce özgürlük aşkıyla, sonra da hükmetme aşkıyla, övgü ve şan arzusuyla pek çok büyük iş yaptılar. Her iki şeye ünlü şairleri de tanıklık eder. Şöyle der:
Porsenna kovulan Tarquinius'u geri almalarını emrediyor,
Şehri ağır bir kuşatmayla sıkıştırıyordu;
Aeneasoğulları özgürlük uğruna kılıçların üstüne atılıyordu.
O zaman onlar için büyük olan, ya cesurca ölmek ya da özgür yaşamaktı. Ama özgürlük kazanılınca şan arzusu o kadar ağır bastı ki, hâkimiyet de aranmazsa yalnız özgürlük az görüldü. Aynı şairin sanki Iuppiter ağzından söylediği şey büyük sayılıyordu:
Dahası sert Iuno,
Şimdi denizi, yeri, göğü korkuyla yoran,
Kararlarını daha iyiye çevirecek, benimle birlikte koruyacak
Dünyanın efendisi Romalıları, togalı halkı.
Böyle karar verildi. Yıllar akıp gidince bir çağ gelecek,
Assaracus'un hanedanı Phthia'yı ve ünlü Mykene'yi
Köleliğe sokacak, yenik Argos'a hükmedecek.
Vergilius, Iuppiter'e gelecekteki şeyleri söyletirken, kendisi aslında olup bitmiş ve gözünün önünde duran şeyleri anıyordu. Bunu anmak istememin sebebi, Romalıların özgürlükten sonra hükmetmeyi nasıl büyük bir övgü konusu saydığını göstermektir. Aynı şairin şu sözleri de buradan gelir. Romalıların kendilerine özgü yönetme, hükmetme, halkları boyunduruğa alma ve yenme sanatlarını öteki halkların sanatlarından üstün tutarak der ki:
Başkaları daha yumuşak işler soluyan tuncu,
Kabul ederim, mermerden canlı yüzler çıkarırlar,
Davaları daha iyi savunurlar, göğün yollarını
Çubukla çizer, doğan yıldızları anlatırlar:
Sen, Romalı, halkları hükümranlıkla yönetmeyi unutma,
(Bunlar olacak senin sanatların), barışa ahlâk koymayı,
Boyun eğenleri bağışlamayı, kibirlileri alt etmeyi.
CAPUT XII. Quibus moribus antiqui Romani meruerint, ut Deus uerus, quamuis non eum colerent, eorum augeret imperium. Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod autem ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem etiam superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt, et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam, cui iam persuasam esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum adque seruatum, nescio cui fato potius id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Ueteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis immolarent, tamen 'laudis auidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant; hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam seruire uidebatur inglorium, dominari uero adque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde dominam esse concupiuerunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes 'annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando adque dominando'; cum et reges utique a regendo dicti melius uideantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis uel beneuolentia consulentis, sed superbia dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio et consulibus institutis secutum est, quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod 'ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit; tanta cupido gloriae incesserat.' Ista ergo laudis auiditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet adque gloriosa secundum hominum existimationem. Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute, diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat, ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum; inde quippe ait: Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat Accipere ingentique urbem obsidione premebat; Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter mori aut liberos uiuere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quaereretur, dum pro magno habetur, quod uelut loquente Ioue idem poeta dicit: Quin aspera Iuno, Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, Consilia in melius referet mecumque fouebit Romanos rerum dominos gentemque togatam. Sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis. Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedicentem ipse iam facta recolebat cernebatque praesentia; uerum propterea commemorare illa uolui, ut ostenderem dominationem post libertatem sic habuisse Romanos, ut in eorum magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud eiusdem poetae, quod, cum artibus aliarum gentium eas ipsas proprias Romanorum artes regnandi adque imperandi et subigendi ac debellandi populos anteponeret, ait: Excudent alii spirantia mollius aera, Cedo equidem, uiuos ducent de marmore uultus, Orabunt causas melius caelique meatus Describent radio et surgentia sidera dicent: Tu regere imperio populos, Romane, memento (Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores, Parcere subiectis et debellare superbos.
5.12_2Romalılar bu sanatları, kendilerini hazlara, ruhun ve bedenin gevşekliğine, zenginlik arzulayıp biriktirmeye, onunla ahlâkı bozmaya, zavallı vatandaşlardan çalıp rezil sahne oyuncularına dağıtmaya ne kadar az verirlerse o kadar ustaca uyguluyorlardı. Sallustius bunları yazıp Vergilius bunları söylerken, ahlâkın bu lekesiyle dolup taşan insanlar artık onurlara ve şana bu sanatlarla değil, hile ve aldatmacalarla ulaşmaya çalışıyorlardı. Bu yüzden Sallustius şöyle der: "Ama önceleri insanların ruhlarını açgözlülükten çok hırs meşgul ediyordu; bu kusur faziletten çok da uzak değildi. Çünkü şanı, onuru, hükümranlığı iyi de korkak da kendisi için ister; ama iyi olan doğru yoldan çabalar, korkak iyi sanatlardan yoksun olduğu için hile ve aldatmacayla uğraşır." O iyi sanatlar şunlardır: Yalancı hırsla değil, faziletle onura, şana ve hükümranlığa ulaşmak. Bunları iyi de korkak da ister, ama iyi olan doğru yoldan çabalar. Yol fazilettir; insan onunla, bir mülke varır gibi gayeye, yani şana, onura ve hükümranlığa doğru çabalar. Romalıların içinde bunun bulunduğunu, aralarında birbirine çok yakın kurdukları Fazilet ve Onur tapınakları da gösterir; Tanrı'nın verdiği şeyleri tanrı sayıyorlardı. Buradan iyilerin faziletin gayesini ne olarak istedikleri ve onu neye bağladıkları, yani onura bağladıkları anlaşılır. Kötülerde ise fazilet yoktu; onura sahip olmayı isteseler de onu kötü sanatlarla, yani hile ve aldatmacayla elde etmeye çalışıyorlardı.
Cato daha iyi övülmüştür. Çünkü Sallustius onun için "Şanı ne kadar az arıyorsa şan onu o kadar izliyordu" der. Onların arzusuyla yandıkları şan, insanların insanlar hakkındaki iyi kanaatinin yargısıdır. Bu yüzden insanların tanıklığıyla yetinmeyip yalnız vicdanının tanıklığıyla yetinen fazilet daha iyidir. Havari de bu yüzden der: "Övüncümüz şudur: Vicdanımızın tanıklığı." Başka bir yerde de: "Herkes kendi işini denesin, o zaman övüncü yalnız kendinde olacak, başkasında değil." Demek ki kendileri için istedikleri ve iyilerin iyi sanatlarla ulaşmaya çalıştığı şanı, onuru, hükümranlığı fazilet izlememeli; aksine bunlar faziletin peşinden gitmelidir. Çünkü ancak insanın iyiliğinin, kendisinden daha iyisi olmayan şeyin bulunduğu gayeye yönelen fazilet gerçek fazilettir. Bu yüzden Cato'nun istediği onurları istememesi, şehrin ise bunları o istemediği hâlde faziletinden ötürü vermesi gerekirdi.
Ama o dönemde iki Romalı faziletçe büyüktü, Caesar ve Cato; Cato'nun fazileti hakikate Caesar'ınkinden çok daha yakın görünür. Peki o zaman şehir nasıldı, daha önce nasıldı, Cato'nun kendi konuşmasında görelim: "Atalarımızın devleti silahla küçükken büyüttüğünü sanmayın. Öyle olsaydı onu biz çok daha güzel hâle getirirdik; çünkü müttefikimiz, vatandaşımız, ayrıca silahımız ve atımız onlarınkinden daha çoktur. Ama onları büyük yapan başka şeyler vardı, bizde hiçbiri yok: Evde çalışkanlık, dışarıda adil bir yönetim, danışmada suça ve şehvete boyun eğmeyen özgür bir ruh. Bunların yerine bizde sefahat ve açgözlülük var, kamu yoksul, kişiler varlıklı; zenginliği övüyor, tembelliğin peşinden gidiyoruz; iyilerle kötüler arasında fark yok; faziletin bütün ödüllerini hırs ele geçirmiş. Şaşılacak bir şey değil: Herkes kendine göre ayrı karar alıyor, evde hazlara, burada paraya ya da nüfuza köle oluyorsunuz; işte bu yüzden boş kalan devlete saldırılıyor."
Cato'nun ya da Sallustius'un bu sözlerini duyan, eski Romalıların övüldükleri gibi hepsinin ya da çoğunun öyle olduğunu sanır. Öyle değildir; yoksa Sallustius'un başka yerde yazdığı, bu eserin ikinci kitabında andığım sözler doğru olmazdı. Orada der ki: Güçlülerin haksızlıkları, bu yüzden plebsin patriciuslardan ayrılması ve evdeki öteki çekişmeler daha en başından beri vardı; kralların kovulmasından sonra hak ve ölçüyle davranılması ancak Tarquinius korkusu sürdüğü sürece, onun yüzünden Etruria ile başlayan ağır savaş bitene kadar sürdü. Sonra patriciuslar plebse kölelere davranır gibi hükmetti, krallar gibi kırbaçladı, topraklarından kovdu, ötekileri dışlayarak yönetimi tek başlarına yürüttüler. Biri hükmetmek, öteki köle olmak istemediği için çıkan bu çekişmeler İkinci Pön Savaşı'nda bitti; çünkü yine ağır bir korku bastırmaya başladı, huzursuz ruhları bu kargaşalardan büyük bir kaygıyla alıkoyup iç uyuma çağırdı. Ama büyük işler, kendilerine göre iyi olan az sayıda insan eliyle yürütülüyordu.
Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se uoluptatibus dabant et eneruationi animi et corporis in concupiscendis et augendis diuitiis et per illas moribus corrumpendis, rapiendo miseris ciuibus, largiendo scaenicis turpibus. [Unde] Qui tales iam morum labe superabant adque abundabant, quando scribebat ista Sallustius canebatque Vergilius, non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis adque fallaciis ambiebant. Unde idem dicit: 'Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat, quod tamen uitium propius uirtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, inquit, uera uia nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis adque fallaciis contendit.' Hae sunt illae bonae artes, per uirtutem scilicet, non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium peruenire; quae tamen bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille, id est bonus, uera uia nititur. Via uirtus est, qua nititur tamquam ad possessionis finem, id est ad gloriam honorem imperium. Hoc insitum habuisse Romanos etiam deorum aput illos aedes indicant, quas coniunctissimas constituerunt, Virtutis et Honoris, pro dis habentes quae dantur a Deo. Unde intellegi potest quem finem uolebant esse uirtutis et quo eam referebant qui boni erant, ad honorem scilicet; nam mali nec habebant eam, quamuis honorem habere cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est dolis adque fallaciis. Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: 'Quo minus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur.' Quando quidem gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus, quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae suae. Unde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero. Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Unde et honores, quos petiuit Cato, petere non debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare. Sed cum illa memoria duo Romani essent uirtute magni, Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propinquior fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia Catonis: 'Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum adque ciuium, praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam adque auaritiam, publice egestatem, priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam.' Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales laudantur Romani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis, ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio, neque amplius aequo et modesto iure actum quam expulsis regibus quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem, regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere adque ab illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos et ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur
5.12_3Bu kötülüklere katlanılıp onlar hafifletilerek, birkaç iyi insanın öngörüsüyle devlet büyüyordu. Aynı tarihçinin söylediği gibi, Roma halkının içeride ve dışarıda, karada ve denizde yaptığı parlak işleri çok okuyup duyduktan sonra, bu kadar büyük işleri en çok neyin ayakta tuttuğunu düşünmek istemişti. Çünkü Romalıların çoğu zaman küçük bir birlikle düşmanın büyük lejyonlarıyla çarpıştığını, küçük kuvvetlerle varlıklı krallara savaş açtıklarını biliyordu. Uzun uzun düşündükten sonra, kendisi için belli olanın, her şeyi birkaç vatandaşın seçkin faziletinin başardığı, yoksulluğun zenginliği, azlığın çokluğu bu yüzden yendiği olduğunu söyler. "Ama şehir sefahat ve tembellikle bozulduktan sonra," der, "devlet yine büyüklüğüyle komutanların ve yöneticilerin kusurlarını taşıyordu." Demek ki Cato da şana, onura, hükümranlığa doğru yoldan, yani faziletin kendisiyle yürüyen birkaç kişinin faziletini övmüştür. Cato'nun andığı evdeki çalışkanlık bundan geliyordu: Hazine zengin, özel mallar azdı. Bu yüzden ahlâk bozulunca, kusuru bunun zıddı olarak koydu: Kamu yoksul, kişiler varlıklı.
adque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari adque terra praeclara facinora fecerit, libuisse adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus hostium contendisse Romanos, cognouerat paruis copiis bella gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. 'Sed postquam luxu adque desidia, inquit, ciuitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum adque magistratuum uitia sustentabat.' Paucorum igitur uirtus ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria, quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum, tenues res priuatae. Unde corruptis moribus uitium e contrario posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam.
5.1313. Kusur olduğu hâlde daha büyük kusurları dizginlediği için fazilet sayılan övgü aşkı
Doğu krallıkları uzun süre ünlü oldu; bu yüzden Tanrı, Batı krallığının da, zaman bakımından sonra gelse de hükümranlığının genişliği ve büyüklüğü bakımından daha ünlü olmasını istedi. Bunu birçok halkın ağır kötülüklerini ezmek için özellikle şu tür insanlara bahşetti: Onur, övgü ve şan uğruna vatanlarına hizmet eden, şanı vatanda arayan, onun esenliğini kendi esenliklerinden üstün tutmakta tereddüt etmeyen, bu tek kusur, yani övgü aşkı uğruna para arzusunu ve daha pek çok kusuru bastıran insanlara.
Övgü aşkının da bir kusur olduğunu bilen daha sağlıklı görür. Bu şair Horatius'un da gözünden kaçmamıştır:
Övgü aşkıyla şişiyorsun: Belli kefaretler var,
Kitapçığı üç kez saf bir kalple okumak seni yeniler.
Aynı şair bir şiirinde hükmetme şehvetini bastırmak için şöyle söyler:
Açgözlü ruhu terbiye ederek daha geniş hüküm sürersin,
Libya'yı uzak Gades'e bağlamaktansa,
İki Kartacalının da
Bir tek kişiye köle olmasındansa.
Kötü şehvetleri, iman ve saygıyla elde edilmiş Kutsal Ruh'la, akılla kavranan güzelliğin aşkıyla dizginlemeyenler, en azından insanların övgü ve şan arzusuyla kutsal değilse de daha az rezil olurlar. Tullius da Devlet kitaplarında şehrin başındaki yöneticinin yetiştirilmesinden söz ederken bunu gizleyememiştir; onun şanla beslenmesi gerektiğini söyler ve atalarının şan arzusuyla pek çok hayranlık verici ve parlak işler yaptığını anar. Demek ki bu kusura direnmek şöyle dursun, onun kışkırtılıp tutuşturulması gerektiğini, bunun devlete faydalı olduğunu düşünüyorlardı. Gerçi Tullius felsefe kitaplarında bile bu hastalığı gizlemez, gün gibi açık itiraf eder. Çünkü insan övgüsünün boş rüzgârıyla değil, gerçek iyinin gayesiyle uğraşılması gereken uğraşlardan söz ederken şu küllî ve genel sözü söyler: "Onur sanatları besler, herkes uğraşlara şanla tutuşur; kimsenin takdir etmediği şeyler ise hep geride kalır."
CAPUT XIII. De amore laudis, qui, cum sit uitium, ob hoc uirtus putatur, quia per ipsam uitia maiora cohibentur. Quam ob rem quam diu fuissent regna Orientis inlustria, uoluit Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala multarum gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuluerunt patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque eius saluti suae praeponere non dubitauerunt, pro isto uno uitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia uitia conprimentes. Nam sanius uidet, qui et amorem laudis uitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium, qui ait: Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem ita cecinit: Latius regnes auidum domando Spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus iungas et uterque Poenus Seruiat uni. Uerum tamen qui libidines turpiores fide pietatis inpetrato Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira adque praeclara gloriae cupiditate fecisse. Huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philosophiae libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce clarius confitetur. Cum enim de studiis talibus loqueretur, quae utique sectanda sunt fine ueri boni, non uentositate laudis humanae, hanc intulit uniuersalem generalemque sententiam: 'Honos alit artes, omnesque accenduntur ad studia gloria iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur.'
5.1414. İnsanların övgü aşkını kesip atmak gerektiği, çünkü adillerin bütün şanı Tanrı'dadır
Bu arzuya boyun eğmektense direnmek şüphesiz daha iyidir. Çünkü bir insan bu kirden ne kadar temizse Tanrı'ya o kadar benzer. Bu kir, bu hayatta kökten sökülüp yürekten atılamasa da (çünkü iyi ilerleyen ruhları bile ayartmaktan vazgeçmez), şan arzusu en azından adalet sevgisiyle yenilsin. Öyle ki bazı yerlerde takdir görmeyip geride kalan şeyler iyi ve doğruysa, insan övgüsü aşkı da utansın ve hakikat aşkına yer versin. Çünkü yürekte şan arzusu Tanrı korkusundan ya da sevgisinden büyük olursa, bu kusur dindar imana o kadar düşmandır ki Rab şöyle der: "Birbirinizden şan bekleyip yalnız Tanrı'dan gelen şanı aramadan nasıl inanabilirsiniz?" Yine ona inanıp açıkça itiraf etmekten korkanlar hakkında müjdeci şöyle der: "Onlar insanların şanını Tanrı'nın şanından daha çok sevdiler."
Kutsal havariler bunu yapmadılar. Mesih'in adını, yalnız takdir görmediği (Cicero'nun dediği gibi, "kimsenin takdir etmediği şeyler hep geride kalır") değil, en büyük nefret konusu olduğu yerlerde vaaz ederken, iyi öğretmenlerinden, zihinlerin hekiminden şunu duymuşlardı: "Beni insanlar önünde inkâr edeni ben de göklerdeki Babam'ın önünde ya da Tanrı'nın melekleri önünde inkâr edeceğim." Bunu akıllarında tutarak, lanetler ve hakaretler, çok ağır zulümler ve zalim cezalar içinde, insanların bu kadar büyük bir öfkesi önünde insanlığın kurtuluşunu vaaz etmekten yılmadılar. İlahî şeyler yapıp söyleyerek, ilahî bir hayat yaşayarak, katı yürekleri adeta yendiklerinde, adaletin barışını getirdiklerinde Mesih'in kilisesinde büyük bir şana ulaştılar. Ama faziletlerinin gayesi gibi bu şanda dinlenmediler; onu da kimin lütfuyla öyle olduklarını bildikleri Tanrı'nın şanına bağladılar. Bu ateşle yol gösterdikleri insanları da kendilerini öyle kılan Tanrı'nın sevgisine tutuşturdular.
Öğretmenleri insan şanı için iyi olmamalarını şöyle öğretmişti: "İnsanlar önünde onlara görünmek için adaletinizi yapmaktan sakının; yoksa göklerdeki Babanız katında ücretiniz olmaz." Ama yanlış anlayıp insanlara hoş görünmekten korkmasınlar, iyiliklerini gizleyerek daha az fayda vermesinler diye, ne amaçla bilinmeleri gerektiğini de gösterdi: "İşleriniz insanlar önünde parlasın ki iyi işlerinizi görsünler ve göklerdeki Babanızı yüceltsinler." Yani onlara görünmek için değil; onları kendinize çevirmek amacıyla değil, çünkü siz kendi başınıza bir şey değilsiniz; aksine göklerdeki Babanızı yüceltsinler, ona dönerek siz ne iseniz onlar da öyle olsunlar. Şehitler de onların izinden gittiler; Scaevola'ları, Curtius'ları, Decius'ları kendilerine ceza vererek değil, verilen cezalara katlanarak, gerçek saygıyla olduğu için gerçek faziletle ve sayısız kalabalıklarıyla geçtiler.
Ama o Romalılar yeryüzü şehrindeydiler; ona karşı bütün görevlerinin gayesi şehrin esenliği ve krallığıydı; göklerde değil yeryüzünde, ebedî hayatta değil ölenlerin gidip ölecek olanların gelişinde bulunan bir krallık. Şandan başka neyi sevebilirlerdi? Onunla ölümden sonra bile övenlerin ağzında sanki yaşamak istiyorlardı.
CAPUT XIIII. De resecando amore laudis humanae, quoniam iustorum gloria omnis in Deo sit. Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac uita etsi non funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur dilectione iustitiae: ut, si alicubi iacent quae aput quosque inprobantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae laudis erubescat et cedat amori ueritatis. Tam enim est hoc uitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam Dei timor uel amor, ut Dominus diceret: Quo modo potestis credere gloriam ab inuicem expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? Item de quibusdam, qui in eum crediderant et uerebantur palam confiteri, ait euangelista: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei. Quod sancti apostoli non fecerunt; qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi non solum inprobabatur (sicut ille ait: iacentque ea semper, quae aput quosque inprobantur), uerum etiam summae detestationis habebatur, tenentes quod audierant a bono magistro eodemque medico mentium: Si quis me negauerit coram hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis est, uel coram angelis Dei, inter maledicta et obprobria, inter grauissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis humanae. Et quod eos diuina facientes adque dicentes diuineque uiuentes debellatis quodam modo cordibus duris adque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi gloria consecuta est: non in ea tamquam in suae uirtutis fine quieuerunt, sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes, cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant, ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant. Namque ne propter humanam gloriam boni essent, docuerat eos magister illorum dicens: Cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis aput patrem uestrum, qui in caelis est. Sed rursus ne hoc peruerse intellegentes hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo, quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent: Luceant, inquit, opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. Non ergo ut uideamini ab eis, id est hac intentione, ut eos ad uos conuerti uelitis, quia non per uos aliquid estis; sed ut glorificent patrem uestrum, qui in caelis est, ad quem conuersi fiant quod estis. Hos secuti sunt martyres, qui Scaeuolas et Curtios et Decios non sibi inferendo poenas, sed inlatas ferendo et uirtute uera, quoniam uera pietate, et innumerabili multitudine superarunt. Sed cum illi essent in ciuitate terrena, quibus propositus erat omnium pro illa officiorum finis incolumitas eius et regnum non in caelo, sed in terra; non in uita aeterna, sed in decessione morientium et successione moriturorum: quid aliud amarent quam gloriam, qua uolebant etiam post mortem tamquam uiuere in ore laudantium?
5.1515. Tanrı'nın Romalıların iyi ahlâkına verdiği zamansal ücret
Tanrı onlara, kutsal melekleriyle birlikte kendi göksel şehrinde ebedî hayat vermeyecekti; o şehrin topluluğuna, dinî kulluğu, yani Yunanların latreia dediği şeyi yalnız tek gerçek Tanrı'ya gösteren gerçek saygı götürür. Tanrı onlara bu yeryüzü şanını, en parlak hükümranlığı da vermeseydi, böyle bir şana ulaşmak için çaba gösterdikleri iyi sanatlarının, yani faziletlerinin ücreti ödenmemiş olurdu. Çünkü insanlar yüceltsin diye iyi bir şey yapıyor görünenler hakkında Rab şöyle der: "Size doğrusunu söyleyeyim, ücretlerini almışlardır." Bunlar da öyledir: Kamu işleri, yani devlet ve hazinesi uğruna özel mallarını küçümsediler, açgözlülüğe direndiler, vatanlarına özgür bir danışma ile hizmet ettiler, kendi kanunlarına göre ne suça ne şehvete boyun eğdiler. Bütün bu sanatlarla onurlara, hükümranlığa, şana sanki doğru yoldanmış gibi çabaladılar. Neredeyse bütün halklar arasında onurlandırıldılar, hükümranlıklarının kanunlarını pek çok halka dayattılar, bugün de neredeyse bütün halklar arasında edebiyat ve tarihle şanlıdırlar. En yüksek ve gerçek Tanrı'nın adaletinden yakınmaları için bir sebep yoktur: Ücretlerini almışlardır.
CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum. Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis, quam λατρείαν Graeci uocant, nisi uni uero Deo, si neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet: non redderetur merces bonis artibus eorum, id est uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur. De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur, ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis gentibus, hodieque litteris et historia gloriosi sunt paene in omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustitia conquerantur; perceperunt mercedem suam.
5.1616. Romalıların fazilet örneklerinin faydalı olduğu, ebedî şehrin kutsal vatandaşlarının ücreti
Bu dünyayı sevenlere hoş gelmeyen Tanrı'nın hakikati uğruna burada hakaretlere katlanan azizlerin ücreti ise bambaşkadır. O şehir ebedîdir; orada kimse doğmaz, çünkü kimse ölmez. Orada gerçek ve tam mutluluk vardır; o bir tanrıça değil, Tanrı'nın armağanıdır. Biz oradan imanın rehinini aldık; bu yabancılık içinde onun güzelliğine iç çekiyoruz. Orada güneş iyilerin ve kötülerin üzerine doğmaz; adaletin güneşi yalnız iyileri korur. Orada ortak hazine hakikat olduğundan, özel malları azaltarak kamu hazinesini zenginleştirmek için büyük çaba gerekmez.
Dolayısıyla Roma hükümranlığı insanların şanı için yalnız böyle insanlara böyle bir ücret ödensin diye genişlemedi. Aynı zamanda o ebedî şehrin vatandaşları, burada yabancı olarak yaşadıkça, bu örneklere dikkatle ve ölçülü bakıp, yeryüzü vatanı insanların şanı uğruna kendi vatandaşlarınca bu kadar sevildiyse, ebedî hayat uğruna yüksekteki vatana ne kadar sevgi borçlu olduklarını görsünler diye genişledi.
CAPUT XVI. De mercede sanctorum ciuium ciuitatis aeternae, quibus utilia sunt Romanorum exempla uirtutum. Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur, quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis. Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam.
5.1717. Romalılar savaşlardan hangi kazancı elde ettiler ve yendiklerine ne kadar fayda sağladılar
Birkaç günde geçip biten ölümlülerin bu hayatı söz konusu olduğunda, yönetenler onu dinsiz ve haksız şeylere zorlamadıkça, ölecek insanın kimin hükümranlığı altında yaşadığının ne önemi var? Romalılar, kendi kanunlarını boyun eğdirdikleri halklara zarar mı verdiler? Bu, savaşların büyük kırımıyla yapılmış olmasından başka bir kötülük getirmedi. Aynı şey uyum içinde yapılsaydı daha iyi bir sonuç verirdi; ama zafer kazananların hiçbir şanı olmazdı. Romalılar da başkalarına dayattıkları kendi kanunları altında yaşıyorlardı. Bu Mars ve Bellona olmadan yapılsaydı, kimse savaşmadığı için kimse yenmeyeceğinden Victoria'nın da yeri olmasaydı, Romalıların ve öteki halkların durumu bir ve aynı olmaz mıydı? Özellikle sonradan pek hoş ve pek insancıl biçimde yapılan şey hemen yapılsaydı, yani Roma hükümranlığına bağlı herkes vatandaşlık ortaklığına alınıp Romalı vatandaş olsaydı, önceden az kişinin olan herkesin olurdu. Yalnız şu fark kalırdı: Kendi tarlaları olmayan plebs kamu giderlerinden geçinirdi; onun beslenmesi de devletin iyi yöneticileri eliyle, yenilenlerden zorla alınmaktansa, uyum içindeki insanlardan daha hoş bir şekilde sağlanırdı.
Birilerinin yenmiş, ötekilerin yenilmiş olması, esenlik ve iyi ahlâk bakımından, hatta insanların itibarı bakımından ne fark ettirir, göremiyorum. Tek fark, insan şanının o bomboş gururudur; onun büyük arzusuyla yanıp ateşli savaşlar yapanlar ücretlerini bununla almışlardır. Onların tarlaları vergi vermiyor mu? Başkalarının öğrenemediğini onlar öğrenebiliyor mu? Başka ülkelerde Roma'yı yüzünü bile görmemiş pek çok senatör yok mu? Övünmeyi kaldır, bütün insanlar insandan başka nedir ki? Çağın bozukluğu en iyilerin en onurlu olmasına izin verseydi bile, insanların onuru yine de büyük sayılmamalıydı; çünkü dumanın hiç ağırlığı yoktur.
Ama bunlarda da Rabbimiz Tanrı'nın iyiliğinden yararlanalım. İnsan şanı uğruna neleri küçümsediklerini, nelere katlandıklarını, hangi arzuları yendiklerini düşünelim; o şanı bu tür faziletlerin ücreti olarak almayı hak ettiler. Bu bize kibri bastırmada da fayda versin. Çünkü bize orada hüküm süreceğimiz vaat edilen şehir bundan, gök yerden, ebedî hayat zamansal sevinçten, sağlam şan boş övgülerden, meleklerin topluluğu ölümlülerin topluluğundan, güneşi ve ayı yaratanın ışığı güneşin ve ayın ışığından ne kadar uzaksa o kadar uzaktır. Öyleyse bu kadar büyük bir vatanın vatandaşları onu elde etmek için iyi bir iş yaptıklarında ya da bazı kötülüklere katlandıklarında kendilerini büyük bir şey yapmış saymamalıdır; çünkü ötekiler bu yeryüzü vatanı için, hem de onu elde etmişken, bunca iş yapmış, bunca şeye katlanmışlardır. Üstelik vatandaşları ebedî vatanda toplayan günahların bağışlanmasının, Romulus'un o sığınağına gölge gibi bir benzerliği vardır; orada her türlü suçun cezasızlığı, o şehri kuracak kalabalığı bir araya getirmişti.
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint et quantum his quos uicere contulerint. Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur. Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt, omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere, quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet delictorum congregauit inpunitas.
5.1818. Romalılar insan şanı ve yeryüzü şehri uğruna bunca şey yaptığına göre, Hristiyanlar ebedî vatanın sevgisi için bir şey yaptıklarında övünmekten ne kadar uzak durmalıdırlar
O ebedî ve göksel vatan uğruna bu dünyanın ne kadar hoş olursa olsun bütün cazibesini küçümsemek ne büyük bir şey ki? Bu zamansal yeryüzü vatanı için Brutus oğullarını bile öldürebilmişken; o vatan ise kimseyi buna zorlamaz. Şüphesiz oğulları öldürmek, o vatan için yapılması gerekenden daha zordur: Oğullar için toplanması ve saklanması gerekli görünen şeyleri yoksullara vermekten ya da iman ve adalet uğruna bunu gerektiren bir sınama çıkarsa yitirmekten daha zordur. Çünkü bizi de oğullarımızı da mutlu kılan yeryüzü zenginliği değildir; o ya biz yaşarken yitirilir ya da biz öldükten sonra kimin eline geçeceğini bilmediğimiz, belki de geçmesini istemediğimiz kişilere kalır. Bizi mutlu kılan, zihinlerin gerçek zenginliği olan Tanrı'dır. Brutus'un oğullarını öldürdüğü için mutsuz olduğuna onu öven şair bile tanıklık eder:
Yeni savaşlar kışkırtan oğullarını babaları
Güzel özgürlük uğruna ölüme çağıracak;
Bahtsız adam, torunlar bu işi nasıl anarsa ansın.
Ama sonraki dizede bahtsızı teselli eder:
Vatan aşkı ve ölçüsüz övgü arzusu üstün gelir.
Romalıları hayran olunacak işlere zorlayan iki şey işte bunlardır: özgürlük ve insanların övgüsünü arzulamak. Ölecek insanların özgürlüğü ve ölümlülerden istenen övgü arzusu uğruna bir baba oğullarını öldürebildiyse, bizi haksızlığın, ölümün ve şeytanın egemenliğinden kurtaran gerçek özgürlük uğruna, insanların övgüsünü arzulamak için değil, insanları Kral Tarquinius'tan değil cinlerden ve cinlerin reisinden kurtarma sevgisiyle, oğullar öldürülmez de Mesih'in yoksulları oğullar arasında sayılırsa bunun neresi büyüktür?
Torquatus lakaplı başka bir Roma yöneticisi de vatana karşı değil, vatan uğruna ama babasının ve komutanının emrine karşı, düşmanın meydan okumasıyla gençlik ateşine kapılıp savaştığı için, kazandığı hâlde, oğlunu öldürdü. Hor görülen komutanın örneğindeki kötülük, öldürülen düşmanın şanındaki iyilikten büyük olmasın diye. Bu böyleyken, ölümsüz vatanın kanunları uğruna, oğullardan çok daha az sevilen bütün yeryüzü iyiliklerini küçümseyenler neden övünsünler? Furius Camillus, en şiddetli düşmanı Veiililerin boyunduruğunu boynundan attığı ve rakiplerince mahkûm edildiği nankör vatanını Galyalılardan bir daha kurtardıysa, çünkü daha şanlı yaşayabileceği daha iyi bir vatanı yoktu: Kilisede bedence düşmanlarından çok ağır bir onur kırıcı haksızlığa uğradığı hâlde onun düşmanı olan heretiklere geçmeyen, ona karşı kendisi bir heresi kurmayan, aksine onu heretiklerin çok yıkıcı sapkınlığından elinden geldiğince savunan kişi, sanki büyük bir şey yapmış gibi neden yüceltilsin? Oysa insan şanı içinde yaşanacak değil, ebedî hayat kazanılacak başka bir yer yoktur.
Mucius, Romalıları çok ağır bir savaşla sıkıştıran Kral Porsenna ile barış yapılsın diye, Porsenna'yı öldüremeyip yanılarak başka birini öldürdüğü için, yanan sunağa sağ elini onun gözü önünde uzattı ve gördüğü adam gibi pek çok kişinin onun ölümüne yemin ettiğini söyledi.
CAPUT XVIII. Quam alieni a iactantia esse debeant Christiani, si aliquid fecerint pro dilectione patriae aeternae, cum tanta Romani gesserint pro humana gloria et ciuitate terrena. Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta contemnere, si pro hac temporali adque terrena filios Brutus potuit et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est, ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit, qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator. Ait enim: Natosque pater noua bella monentes Ad poenam pulchra pro libertate uocabit Infelix, utcumque ferent ea facta minores. Sed uersu sequenti consolatus est infelicem: Uincit amor patriae laudumque inmensa cupido. Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur, occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si pro uera libertate, quae nos ab iniquitatis et mortis et diaboli dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum, sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege, sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur, sed Christi pauperes inter filios conputantur? Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus, filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat, licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt? Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur, uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ⟦adquiratur⟧ aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret, qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit, in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse
5.18_2Porsenna da bu cesaretten ve böylelerinin yeminlerinden dehşete düşerek hiç tereddütsüz savaşı barışla bitirdi. Böyle olunca, kim göklerin krallığı için kendi liyakatini öne sürebilir? Onun uğruna bir tek elini değil, üstelik kendi eliyle değil, bir zulmedenin elinde bütün bedenini alevlere verse bile.
Curtius silahlarıyla atını sürerek yerdeki açık yarığa kendini attı; tanrılarının kehanetlerine uyuyordu. Çünkü Romalıların sahip olduğu en iyi şeyin oraya atılmasını emretmişlerdi; onlar da erkekler ve silahlardan başka üstünlükleri olduğunu anlayamadılar, bu yüzden tanrıların emriyle silahlı bir erkeğin o ölüme atılması gerektiğini düşündüler. Peki ebedî vatan için kendisini düşmanının eline veren, kendini böyle bir ölüme kendisi atmayıp düşmanının attığı kişi, büyük bir şey yaptığını nasıl söyleyebilir? Hele ki kendi Rabbinden ve vatanının kralından daha kesin bir kehanet almışken: "Bedeni öldürüp ruhu öldüremeyenlerden korkmayın."
Decius'lar belirli sözlerle kendilerini adeta kutsayarak ölüme adadılar; düşüp tanrıların öfkesini kanlarıyla yatıştırarak Roma ordusunu kurtarmak istiyorlardı. Kutsal şehitler, gerçek ve ebedî mutluluğun bulunduğu o vatana katılmak için layık bir şey yapmışlar gibi kibre kapılmayacaklardır. Çünkü kanları dökülünceye kadar uğrunda kanın aktığı kardeşlerini değil, buyrulduğu gibi, kanlarını döken düşmanlarını da sevgiyle imanla, imanla sevgiyle mücadele ettiler.
Marcus Pulvillus, Iuppiter, Iuno ve Minerva tapınağını adarken kıskançlar oğlunun öldüğü haberini yalan yere ona ilettiler; bu haberle sarsılıp çekilsin, adamanın şanı meslektaşına kalsın istiyorlardı. O ise öyle küçümsedi ki, cesedin gömülmeden atılmasını bile emretti; gönlünde şan arzusu evlat acısını öyle yenmişti. Peki kutsal müjdenin vaazı için büyük bir şey yaptığını kim söyleyebilir? O vaazla yüce vatanın vatandaşları türlü yanılgılardan kurtarılıp toplanır; babasının gömülmesi için kaygılanan birine Rab şöyle demiştir: "Beni izle, bırak ölüler kendi ölülerini gömsün."
Marcus Regulus, çok zalim düşmanlarına verdiği yemini bozmamak için Roma'dan onlara geri döndü. Rivayete göre kendisini tutmak isteyen Romalılara, Afrikalılara köle olduktan sonra Roma'da namuslu bir vatandaş itibarına sahip olamayacağını söyledi. Kartacalılar da Roma senatosunda onlara karşı konuştuğu için onu çok ağır işkencelerle öldürdüler. Saadetine imanın kendisinin götürdüğü vatanın imanı uğruna hangi işkenceler küçümsenmez? "Rabbe bütün verdikleri için ne karşılık verilebilir?" Ona borçlu olunan iman uğruna insan, Regulus'un en yıkıcı düşmanlarına borçlu olduğu söz uğruna çektiklerini çekse bile.
Gerçek zenginliği Tanrı'nın kendisi olan vatana götüren yolda bu hayatın yolculuğunu daha hafif yürümek için gönüllü yoksulluğu seçen Hristiyan, nasıl övünmeye cesaret eder? Konsüllük görevindeyken ölen Lucius Valerius'un öyle yoksul olduğunu duymuyor ya da okumuyor mu ki gömülmesi halkın topladığı parayla yapıldı? Quintius Cincinnatus'un dört iugerum toprağı kendi elleriyle işlerken, onurca konsülden üstün olan diktatörlüğe getirilmek üzere sabandan alındığını, düşmanları yenip büyük şan kazandıktan sonra da aynı yoksulluk içinde kaldığını duymuyor ya da okumuyor mu? Bu dünyanın hiçbir ödülüyle o ebedî vatanın topluluğundan uzaklaştırılamayan biri ne büyük bir şey yaptığını söyleyebilir ki, Epir Kralı Pyrrhus'un krallığının dörtte biri dâhil onca armağanın Fabricius'u Roma şehrinden koparamadığını, onun orada kendi yoksulluğu içinde sade bir insan olarak kalmayı tercih ettiğini öğrenince? Şunu da söyleyelim: Devleti, yani halkın işini, vatanın işini, ortak işi çok zengin ve çok varlıklı kılmışken kendileri evlerinde o kadar yoksuldular ki, iki kez konsül olmuş biri, kaplarında on libre gümüş bulunduğu öğrenilince sansör kaydıyla bu yoksul adamların senatosundan atıldı. Hazineyi zaferleriyle zenginleştirenler bu kadar yoksuldular. Daha yüksek bir maksatla zenginliklerini ortak eden bütün Hristiyanlar, Havarilerin İşleri'nde yazılı olduğu gibi, herkese ihtiyacına göre dağıtılsın, kimse bir şeye "benim" demesin, her şeyleri ortak olsun diye bunu yapanlar, meleklerin topluluğuna ulaşmak için bunu yaparken övünmemeleri gerektiğini anlamıyorlar mı? Oysa ötekiler Romalıların şanını korumak için neredeyse aynı şeyi yapmışlardır.
cuius ille fortitudinem et coniurationem talium perhorrescens sine ulla dubitatione se ab illo bello facta pace conpescuit: quis regno caelorum inputaturus est merita sua, si pro illo non unam manum neque hoc sibi ultro faciens, sed persequente aliquo patiens totum flammis corpus inpenderit? Si Curtius armatus equo concito in abruptum hiatum terrae se praecipitem dedit, deorum suorum oraculis seruiens, quoniam iusserant, ut illuc id quod Romani haberent optimum mitteretur, nec aliud intellegere potuerunt, quam uiris armisque se excellere, unde uidelicet oportebat, ut deorum iussis in illum interitum uir praecipitaretur armatus: quid se magnum pro aeterna patria fecisse dicturus est, qui aliquem fidei suae passus inimicum non se ultro in talem mortem mittens, sed ab illo missus obierit; quando quidem a Domino suo eodemque rege patriae suae certius oraculum accepit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? Si se occidendos certis uerbis quodam modo consecrantes Decii deuouerunt, ut illis cadentibus et iram deorum sanguine suo placantibus Romanus liberaretur exercitus: nullo modo superbient sancti martyres, tamquam dignum aliquid pro illius patriae participatione fecerint, ubi aeterna est et uera felicitas, si usque ad sui sanguinis effusionem non solum suos fratres, pro quibus fundebatur, uerum et ipsos inimicos, a quibus fundebatur, sicut eis praeceptum est, diligentes caritatis fide et fidei caritate certarunt? Si Marcus Puluillus dedicans aedem Iouis Iunonis Mineruae falso sibi ab inuidis morte filii nuntiata, ut illo nuntio perturbatus abscederet adque ita dedicationis gloriam collega eius consequeretur, ita contemsit, ut eum etiam proici insepultum iuberet (sic in eius corde orbitatis dolorem gloriae cupiditas uicerat): quid magnum se pro euangelii sancti praedicatione, qua ciues supernae patriae de diuersis liberantur et colliguntur erroribus, fecisse dicturus est, cui Dominus de sepultura patris sui sollicito ait: Sequere me et sine mortuos sepelire mortuos suos? Si Marcus Regulus, ne crudelissimos hostes iurando falleret, ad eos ab ipsa Roma reuersus est, quoniam, sicut Romanis eum tenere uolentibus respondisse fertur, postea quam Afris seruierat, dignitatem illic honesti ciuis habere non posset, eumque Carthaginienses, quoniam contra eos in Romano senatu egerat, grauissimis suppliciis necauerunt: qui cruciatus non sunt pro fide illius patriae contemnendi, ad cuius beatitudinem fides ipsa perducit? aut quid retribuetur Domino pro omnibus quae retribuit, si pro fide quae illi debetur talia fuerit homo passus, qualia pro fide quam perniciosissimis inimicis debebat passus est Regulus? Quo modo se audebit extollere de uoluntaria paupertate Christianus, ut in huius uitae peregrinatione expeditior ambulet uiam, quae perducit ad patriam, ubi uerae diuitiae Deus ipse est, cum audiat uel legat Lucium Valerium, qui in suo defunctus est consulatu, usque adeo fuisse pauperem, ut nummis a populo conlatis eius sepultura curaretur? audiat uel legat Quintium Cincinnatum, cum quattuor iugera possideret et ea suis manibus coleret, ab aratro esse adductum, ut dictator fieret, maior utique honore quam consul, uictisque hostibus ingentem gloriam consecutum in eadem paupertate mansisse? Aut quid se magnum fecisse praedicabit, qui nullo praemio mundi huius fuerit ab aeternae illius patriae societate seductus, cum Fabricium didicerit tantis muneribus Pyrrhi, regis Epirotarum, promissa etiam quarta parte regni, a Romana ciuitate non potuisse deuelli ibique in sua paupertate priuatum manere maluisse? Nam illud quod rem publicam, id est rem populi, rem patriae, rem communem, cum haberent opulentissimam adque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum, qui iam bis consul fuisset, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione censoria, quod decem pondo argenti in uasis habere conpertus est; ita idem ipsi pauperes erant, quorum triumphis publicum ditabatur aerarium: nonne omnes Christiani, qui excellentiore proposito diuitias suas communes faciunt secundum id quod scriptum est in actibus apostolorum, ut distribuatur unicuique sicut cuique opus est, et nemo dicat aliquid proprium, sed sint illis omnia communia, intellegunt se nulla ob hoc uentilari oportere iactantia, id faciendo pro obtinenda societate angelorum, cum paene tale aliquid illi fecerint pro conseruanda gloria Romanorum?
5.18_3Bunlar ve bu türden başka şeyler, Roma hükümranlığı görkemli başarılarla uzak diyarlara uzanıp büyümeseydi ne zaman böyle bilinir, ne zaman bu kadar büyük bir ünle yayılırdı? Bu yüzden o kadar geniş, o kadar uzun ömürlü, bu kadar büyük insanların faziletleriyle parlak ve şanlı olan o hükümranlık aracılığıyla hem onların çabasına aradıkları ücret verildi hem de bize gerekli uyarı örnekleri sunuldu. Yeryüzü şehrinin şanı uğruna bu insanların sahip olduğu faziletlere, bir şekilde benzeyen faziletlere Tanrı'nın en şanlı şehri uğruna sahip olmazsak, utanç duyalım; sahip olursak kibirle büyüklenmeyelim. Çünkü Havari'nin dediği gibi, "bu zamanın acıları, bizde görünecek gelecekteki şana layık değildir." Oysa insan şanı ve şimdiki zaman için onların hayatı yeterince layık sayılıyordu. Bu yüzden Mesih'i öldüren Yahudilerin de bu insanların şanına hediye edilmesi çok yerinde olmuştur. Çünkü Yeni Ahit, Eski Ahit'te örtülü olanı açtı: Tek ve gerçek Tanrı'ya, ilahî takdirin iyilere ve kötülere karışık olarak verdiği yeryüzü ve zamansal iyilikler için değil, ebedî hayat, sürekli armağanlar ve yüce şehrin topluluğu için tapınılmalıdır. Böylece herhangi faziletlerle yeryüzü şanını arayan ve elde edenler, büyük kusurlarla gerçek şanın ve ebedî şehrin vericisini öldürüp reddedenleri yenmişlerdir.
Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum, quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur, nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum adque gloriosum et illorum intentioni merces quam quaerebant est reddita, et nobis proposita necessariae commonitionis exempla, ut, si uirtutes, quarum istae utcumque sunt similes, quas isti pro ciuitatis terrenae gloria tenuerunt, pro Dei gloriosissima ciuitate non tenuerimus, pudore pungamur; si tenuerimus, superbia non extollamur; quoniam, sicut dicit apostolus, indignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Ad humanam uero gloriam praesentisque temporis satis digna uita aestimabatur illorum. Unde etiam Iudaei, qui Christum occiderunt, reuelante testamento nouo quod in uetere uelatum fuit, ut non pro terrenis et temporalibus beneficiis, quae diuina prouidentia permixte bonis malisque concedit, sed pro aeterna uita muneribusque perpetuis et ipsius supernae ciuitatis societate colatur Deus unus et uerus, rectissime istorum gloriae donati sunt, ut hi, qui qualibuscumque uirtutibus terrenam gloriam quaesiuerunt et adquisiuerunt, uincerent eos, qui magnis uitiis datorem uerae gloriae et ciuitatis aeternae occiderunt adque respuerunt.
5.1919. Şan arzusu ile hükmetme arzusu arasındaki fark
Elbette insan şanı arzusu ile hükmetme arzusu arasında fark vardır. Çünkü insan şanından fazla zevk alanın hükmetmeye de ateşle yönelmesi kolay olsa da, insan övgülerinden gelen şanı bile olsa gerçekten arzulayanlar iyi yargılayanlara hoş görünmemekten sakınmaya çalışırlar. Ahlâkta pek çok iyilik vardır; birçok insan onlara sahip olmasa bile onlar hakkında iyi yargıda bulunur. Sallustius'un "doğru yoldan çabalar" dediği kişiler, ahlâktaki bu iyiliklerle şana, hükümranlığa ya da hâkimiyete ulaşmaya çalışırlar. Ama insanın iyi yargılayanlara hoş görünmemekten korkmasını sağlayan şan arzusu olmadan hükmetmek isteyen kişi, sevdiği şeyi çoğu zaman en açık suçlarla bile elde etmeye çalışır. Dolayısıyla şanı arzulayan ya doğru yoldan çabalar ya da hile ve aldatmacayla uğraşır; olmadığı hâlde iyi görünmek ister.
Bu yüzden faziletlere sahip olan için şanı küçümsemek büyük bir fazilettir; çünkü bu küçümseme Tanrı'nın gözü önündedir, insanın yargısına açılmaz. İnsanların gözü önünde şanı küçümsediğini göstermek için ne yaparsa yapsın, bunu daha büyük övgü, yani daha büyük şan için yaptığı sanılırsa, kuşkulananların hislerine sandıkları gibi olmadığını gösterecek hiçbir şey yoktur. Ama övenlerin yargılarını küçümseyen, kuşkulananların pervasızlığını da küçümser; ancak gerçekten iyiyse onların esenliğini küçümsemez. Çünkü faziletlerini Tanrı'nın Ruhu'ndan alan öyle adildir ki düşmanlarını bile sever; onları öyle sever ki, kendisinden nefret edenlerin ve kendisine dil uzatanların düzelip yeryüzü vatanında değil, yüksekteki vatanda kendisine arkadaş olmasını ister. Kendisini övenlere gelince, övülmesini önemsemez, ama onların kendisini sevmesini önemser; övenleri aldatmak istemez ki sevenleri yanıltmasın. Bu yüzden insanda haklı olarak övülen her şeyi ondan aldığı Tanrı'nın övülmesi için ateşle çalışır.
Şanı küçümseyip hâkimiyete aç olan kişi ise zulüm ya da sefahat kusurlarında hayvanları geçer. Bazı Romalılar böyleydi. Çünkü itibar kaygısını yitirdikleri hâlde hâkimiyet arzusundan yoksun kalmadılar. Tarih bunlardan pek çok kişi bulunduğunu gösterir; ama bu kusurun doruğunu, adeta kalesini ilk olarak Nero Caesar ele geçirdi. Sefahati o kadardı ki ondan erkekçe hiçbir şey beklenmezdi; zulmü de o kadardı ki bilinmeseydi yumuşak hiçbir yanı olmadığı sanılırdı. Yine de böylelerine hükmetme gücü ancak en yüksek Tanrı'nın takdiriyle, insan işlerini böyle efendilere layık gördüğünde verilir. Bu konuda ilahî söz açıktır; Tanrı'nın bilgeliği konuşur: "Krallar benimle hüküm sürer, tiranlar da yeryüzünü benimle tutar." Ama tiran, pek kötü ve dürüst olmayan krallar değil, eski anlamıyla kuvvetli insanlar sanılmasın diye (Vergilius bu yüzden der ki:
Tiranın sağ eline dokunmak barıştan bir parça olacak benim için)
başka bir yerde Tanrı hakkında en açık şekilde şöyle denir: "Halkın sapkınlığı yüzünden ikiyüzlü insanı hüküm sürdürür."
Bu yüzden, tek, gerçek ve adil Tanrı'nın, yeryüzü şehrinin bir ölçüsüne göre iyi olan Romalılara bu kadar büyük bir hükümranlığın şanına ulaşmak için neden yardım ettiğini elimden geldiğince yeterince açıkladıysam da, insan soyunun farklı liyakatleri yüzünden Tanrı'ya bizden daha iyi bilinen, daha gizli başka bir sebep de olabilir. Yeter ki gerçekten dindar herkes şu konuda hemfikir olsun: Gerçek saygı, yani gerçek Tanrı'ya gerçek tapınma olmadan kimse gerçek fazilete sahip olamaz; fazilet insan şanına kulluk ediyorsa gerçek değildir. Yine de Kutsal Yazılar'ımızda Tanrı Devleti denen ebedî şehrin vatandaşı olmayanlar, o fazileti bile taşıyorlarsa yeryüzü şehrine taşımamalarından daha faydalıdırlar. Gerçek saygıyla donanıp iyi yaşayanlar ise halkları yönetme ilmine sahipse, Tanrı'nın merhametiyle iktidara gelmelerinden daha mutlu bir şey insan işleri için yoktur. Böyle insanlar, bu hayatta ne kadar faziletleri olursa olsun, onları yalnız Tanrı'nın lütfuna borçlu bilirler; o, bunları isteyenlere, inananlara, dileyenlere vermiştir. Bununla birlikte, kendilerini uydurmaya çalıştıkları kutsal meleklerin topluluğundaki kadar tam bir adalete ulaşmaktan ne kadar uzak olduklarını da bilirler. Gerçek saygı olmadan insanların şanına kulluk eden fazilet ne kadar övülüp göklere çıkarılırsa çıkarılsın, umutlarını gerçek Tanrı'nın lütfuna ve merhametine bağlayan azizlerin küçük başlangıçlarıyla bile asla karşılaştırılamaz.
CAPUT XVIIII. Quo inter se differant cupiditas gloriae et cupiditas dominationis. Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet, tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, quamuis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait Sallustius: 'Sed ille uera uia nititur.' Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere, dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est. Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam, quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur. Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus, bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni): apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios, neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines uirtutes suas, quantascumque in hac uita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas uolentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare. Quantumlibet autem laudetur adque praedicetur uirtus, quae sine uera pietate seruit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis conparanda est, quorum spes posita est in gratia et in misericordia ueri Dei.
5.2020. Faziletlerin insan şanına kulluk etmesi, bedenin hazzına kulluk etmesi kadar utanç vericidir
İnsanın iyiliğinin gayesini faziletin kendisine bağlayan filozoflar, faziletleri onaylayan ama onları bedensel hazzın gayesiyle ölçen, hazzın kendi başına, faziletlerin ise onun için istenmesi gerektiğini düşünen bazı filozofları utandırmak için kelimelerle bir tablo çizmeyi âdet edinmişlerdir. Bu tabloda Haz, kral tahtında nazlı bir kraliçe gibi oturur; Faziletler de hizmetçi olarak onun önünde durur, emrini yerine getirmek için bakışını gözler. Basirete, hazzın nasıl hüküm süreceğini ve güvende kalacağını uyanık bir şekilde araştırmasını buyurur. Adalete, bedenin yararı için gerekli dostlukları kazanmak için elinden geldiğince iyilik etmesini, kimseye haksızlık etmemesini buyurur; çünkü kanunlar çiğnenirse haz güvenle yaşayamaz. Cesarete, bedene ölüme götürmeyen bir acı gelirse hanımı olan Hazzı ruhunda cesaretle tutmasını, eski zevklerinin hatırasıyla şimdiki acının batışını yumuşatmasını buyurur. İtidale, hoşa giden yiyeceklerden bile ancak ölçülüce almasını, ölçüsüzlükle zararlı bir şey sağlığı bozmasın, Epikurosçuların bedenin sağlığında da en büyük olduğunu söyledikleri haz ağır bir darbe almasın diye buyurur. Böylece Faziletler, itibarlarının bütün şanıyla emirbaz ve namussuz bir kadıncağız gibi olan Hazza köle olurlar. Bu resimden daha rezil, daha çirkin, iyilerin bakışlarının daha az katlanabileceği bir şey olmadığını söylerler; doğru da söylerler.
Ama Faziletlerin insan şanına kulluk ettiği böyle bir tablo çizilse, onun da yeterince yakışır bir resim olacağını sanmıyorum. Şan nazlı bir kadın olmasa da şişkindir, içi çok boştur. Bu yüzden faziletlerin sağlamlığının ve dayanıklılığının ona kulluk etmesi layık değildir: Basiret hiçbir şeyi öngörmez, adalet hiçbir şeyi dağıtmaz, cesaret hiçbir şeye katlanmaz, itidal hiçbir şeyi ölçülü kılmaz; meğer ki insanlara hoş görünsün, rüzgârlı şana kulluk edilsin. Şanı küçümsüyormuş gibi başkalarının yargılarını hor görüp kendilerini bilge sayan ve kendilerini beğenenler de bu çirkinlikten kendilerini koruyamazlar. Çünkü bir fazileti varsa bile başka bir şekilde insan övgüsüne bağlıdır; kendini beğenen de nihayet insandır. Gerçek saygıyla sevdiği Tanrı'ya inanan ve umut bağlayan ise, kendisinde hoşnut olmadığı şeylere, kendisinden çok hakikatin hoşuna giden şeylerden daha çok dikkat eder. Hoş görünebileceği şeyi de hoş görünmemekten korktuğu Tanrı'nın merhametinden başkasına yüklemez; iyileşenler için şükreder, iyileşecekler için dua eder.
CAPUT XX. Tam turpiter seruire uirtutes humanae gloriae quam corporis uoluptati. Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis, qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam, istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat, eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum, ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit; iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit; fortitudini iubeat, ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem, fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum suarum recordationem mitiget praesentis doloris aculeos; temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia, nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent. Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet, homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere, nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens.
5.2121. Roma krallığı, bütün gücün kendisinden geldiği ve takdiriyle her şeyi yöneten gerçek Tanrı tarafından düzenlenmiştir
Durum böyle olduğuna göre, krallık ve hükümranlık verme gücünü gerçek Tanrı'dan başkasına yüklemeyelim. O, göklerin krallığındaki mutluluğu yalnız dindarlara, yeryüzü krallığını ise hem dindarlara hem dinsizlere, kendisine hiçbir şey haksız yere hoş gelmeyen Tanrı'nın dilediği gibi verir. Bize açmak istediği bir şeyler söylemiş olsak da insanların gizli hâllerini inceleyip krallıkların liyakatini açık bir hesapla yargılamak bizi aşar, gücümüzü çok geçer. Demek ki insan soyunu ne yargısından ne yardımından yoksun bırakan tek gerçek Tanrı, dilediği zaman ve dilediği kadar Romalılara krallık verdi. Asurlulara da, yalnız iki tanrıya, biri iyi öteki kötü, taptıklarını bu insanların yazılarının söylediği Perslere de veren odur. Daha önce yeterince andığım, hüküm sürdüğü zaman da tek Tanrı'dan başkasına tapınmayan İbrani halkından söz etmiyorum bile. Perslere Segetia'ya tapınmadan ekin, buradakilerin her şeye bir ya da birkaç tanrı atadıkları onca tanrıya tapınmadan toprağın öteki armağanlarını veren Tanrı, krallığı da bunların tapındığı için kendilerinin hüküm sürdüğüne inandığı tanrılara tapınmadan vermiştir.
İnsanlara da öyledir: Marius'a veren Gaius Caesar'a da vermiştir; Augustus'a veren Nero'ya da; Pek tatlı imparatorlar olan Vespasianuslara, babaya ve oğula veren en zalim Domitianus'a da. Teker teker gitmeye gerek kalmasın: Hristiyan Constantinus'a veren dönek Iulianus'a da vermiştir. Onun seçkin yeteneğini hükmetme aşkı içinde dinsiz ve lanetli bir merak aldatmıştı; kendini onun boş kehanetlerine kaptırarak zafer güvenine dayanmış, gerekli erzakı taşıyan gemileri yakmıştı. Sonra aşırı atılımlarla ateşle saldırmış, az sonra da pervasızlığının karşılığı olarak öldürülmüş, düşman topraklarında orduyu darlık içinde bırakmıştır; öyle ki oradan ancak, önceki kitapta sözünü ettiğimiz tanrı Terminus'un alametine karşı Roma hükümranlığının sınırları oynatılarak kurtulunabilmiştir. Iuppiter'e yer vermemiş olan tanrı Terminus zorunluluğa yer vermiştir. Bütün bunları tek ve gerçek Tanrı dilediği gibi yönetir ve idare eder. Sebepleri gizliyse, haksız mıdır?
CAPUT XXI. Romanum regnum a Deo uero esse dispositum, a quo est omnis potestas et cuius prouidentia reguntur uniuersa. Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis, sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt. Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio, suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues, quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide instans inmodicis ausibus et mox merito temeritatis occisus in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur. Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut placet; et si occultis causis, numquid iniustis?
5.2222. Savaşların süreleri ve sonuçları Tanrı'nın yargısına bağlıdır
Savaşların süreleri de böyledir; insan soyunu adil bir yargıyla ezmek ya da merhametle teselli etmek onun elindedir, savaşların kimi daha çabuk, kimi daha geç biter. Korsanlar savaşını Pompeius, Üçüncü Pön Savaşı'nı Scipio inanılmaz bir hız ve kısalıkta bitirdi. Kaçak gladyatörler savaşı da, birçok Roma komutanı ve iki konsül yenilip İtalya korkunç biçimde ezilip harap edildiği hâlde, nice yıkımdan sonra üçüncü yılında tükendi. Dış halklar değil İtalyalı olan Picentes, Marsi ve Paeligni, uzun ve çok bağlı bir kölelikten sonra, pek çok millet Roma hükümranlığına boyun eğdirilip Kartaca yıkıldıktan sonra, özgürlüğe baş kaldırmaya çalıştılar. Romalıların pek sık yenildiği, iki konsülün ve daha pek çok soylu senatörün öldüğü bu İtalya Savaşı'nda bu kötülük uzun sürmedi; beşinci yılında bitti. Ama İkinci Pön Savaşı devletin en büyük kayıpları ve felaketiyle on sekiz yıl boyunca Roma gücünü zayıflattı ve neredeyse tüketti: İki muharebede yaklaşık yetmiş bin Romalı düştü. Birinci Pön Savaşı yirmi üç yıl sürdü; Mithridates Savaşı kırk yıl. Biri de Romalıların ilk dönemlerinin savaşları daha çabuk bitirmede daha güçlü olduğunu sanmasın: Her türlü faziletle pek çok övülen eski zamanlarda Samnit Savaşı yaklaşık elli yıl sürdü. Bu savaşta Romalılar öyle yenildiler ki boyunduruk altından bile geçirildiler. Ama şanı adalet için değil, adaleti şan için seviyor göründüklerinden, yapılan barışı ve anlaşmayı bozdular.
Bunları şunun için anıyorum: Geçmiş olayları bilmeyen, kimileri de bildiğini gizleyen pek çok insan, Hristiyan zamanlarında bir savaşın biraz uzadığını görünce hemen küstahça dinimize saldırıyor. Bağırıyorlar: Bu din olmasaydı, tanrılara eski törenle tapınılsaydı, Mars'ın ve Bellona'nın yardımıyla bu kadar büyük savaşları çabucak bitiren o Roma fazileti bunu da çabucak bitirirdi! Tarih okumuş olanlar, eski Romalıların ne kadar uzun, ne kadar değişken, ne kadar acı bozgunlu savaşlar yaptıklarını hatırlasınlar. Dünya da fırtınalı bir deniz gibi bu tür kötülüklerin türlü fırtınalarıyla çalkalanır. Kabul etmek istemediklerini bir gün kabul etsinler, Tanrı'ya karşı çılgınca dil uzatarak kendilerini mahvetmesinler, bilgisizleri aldatmasınlar.
CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere iudicio. Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter contrita adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine; in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus annus ei finem dedit. Sed bellum Punicum secundum cum maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos decem et octo Romanas uires extenuauit et paene consumsit; duobus proeliis ferme septuaginta Romanorum milia ceciderunt. Bellum Punicum primum per uiginti et tres annos peractum est; bellum Mithridaticum quadraginta. Ac ne quisquam arbitretur rudimenta Romanorum fuisse fortiora ad bella citius peragenda, superioribus temporibus multum in omni uirtute laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinquaginta; in quo bello ita Romani uicti sunt, ut sub iugum etiam mitterentur. Sed quia non diligebant gloriam propter iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere uidebantur, pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissimulatores suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod bellum paulo diutius trahi uident, ilico in nostram religionem proteruissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset et uetere ritu numina colerentur, iam Romana illa uirtute, quae adiuuante Marte et Bellona tanta celeriter bella confecit, id quoque celerrime finiretur. Recolant igitur qui legerunt, quam diuturna bella, quam uariis euentis, quam luctuosis cladibus a ueteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis terrarum uelut procellosissimum pelagus uaria talium malorum tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec insanis aduersus Deum linguis se interimant et decipiant inperitos.
5.2323. Cinlere tapınan Got Kralı Radagaisus'un büyük ordusuyla birlikte bir günde yenildiği savaş
Tanrı'nın bizim hatırımızdaki pek yakın bir zamanda harikulade ve merhametli biçimde yaptığını ise şükranla anmıyor, aksine ellerinden gelirse bütün insanların unutmasıyla gömmeye çalışıyorlar. Biz de susarsak aynı şekilde nankörlük ederiz. Got Kralı Radagaisus, pek büyük ve korkunç bir orduyla Şehrin yakınına yerleşmiş, Romalıların ensesine dayanmıştı. Bir günde öyle hızla yenildi ki, Romalılardan biri öldürülmek şöyle dursun yaralanmadan bile, yüz binden çok daha kalabalık ordusu yere serildi; kendisi de az sonra yakalanıp hak ettiği cezayla öldürüldü. Bu kadar dinsiz adam bu kadar dinsiz ordularıyla Roma'ya girseydi kimi bağışlardı? Hangi yerlerde şehitlere saygı gösterirdi? Hangi insanın şahsında Tanrı'dan korkardı? Kimin kanını dökmek, kimin iffetini bozmak istemezdi? Putperestler tanrıları için ne sesler çıkarır, ne kadar alaylı bir şekilde övünürlerdi! Her gün kurban keserek tanrıları yatıştırıp çağırdığı için kazandığını, bu kadar güç kazandığını söylerlerdi; çünkü Hristiyan dini Romalıların bunu yapmasına izin vermiyordu. Radagaisus, en yüksek hükümranın işaretiyle ezildiği bu yerlere yaklaşırken ünü her yerde yayılıyordu; Kartaca'da bize söyleniyordu ki putperestler şuna inanıyor, bunu yayıyor ve bununla övünüyorlardı: Her gün kurban kestiği rivayet edilen dost tanrılar onu koruyup yardım ediyor, tanrılara böyle ayinler yapmayan ve kimsenin yapmasına izin vermeyen Romalılar onu asla yenemez.
Zavallılar Tanrı'nın bu büyük merhametine şükretmiyorlar. Tanrı, barbar istilasıyla daha ağır şeyler çekmeye layık insan ahlâkını cezalandırmaya karar vermişken öfkesini büyük bir yumuşaklıkla hafifletti. Önce onu harikulade bir şekilde yendirdi; zayıfların ruhlarını yıkmak için ona yalvardığı belli olan cinlere şan verilmesin diye. Sonra Roma'yı, önceki savaşların bütün alışkanlığına karşı, kutsal yerlere sığınanları Hristiyan dinine saygıdan koruyan ve onun güvendiği cinlere ve dinsiz kurban törenlerine Hristiyan adıyla öylesine karşı çıkan barbarlara aldırdı ki, bu barbarlar insanlarla değil onlarla çok daha şiddetli bir savaş yapıyor görünüyordu. Böylece işlerin gerçek efendisi ve yöneticisi Romalıları merhametle kamçıladı, cinlere yalvaranları inanılmaz şekilde yenerek bu kurbanların şimdiki işlerin esenliği için bile gerekli olmadığını gösterdi. Öyle ki inatla çekişmeyen, basiretle dikkat eden kişi şimdiki zorunluluklar uğruna gerçek dini terk etmesin, ebedî hayatı sadık bir beklentiyle daha sıkı tutsun.
CAPUT XXIII. De bello, in quo Radagaisus rex Gothorum, daemonum cultor, uno die cum ingentibus copiis suis uictus est. Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione commemorant, sed, quantum in ipsis est, omnium, si fieri potest hominum obliuione sepelire conantur; quod a nobis si tacebitur, similiter erimus ingrati. Cum Radagaisus, rex Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis uicinia constitutus Romanis ceruicibus inmineret, uno die tanta celeritate sic uictus est, ut ne uno quidem non dicam extincto, sed uulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium prosterneretur eius exercitus adque ipse mox captus poena debita necaretur. Nam si ille tam inpius cum tantis et tam inpiis copiis Romam fuisset ingressus, cui pepercisset? quibus locis martyrum honorem detulisset? in qua persona Deum timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam uellet intactam? Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta potuisset, quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat? Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maiestatis obpressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis aput Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare paganos, quod ille dis amicis protegentibus et opitulantibus, quibus immolare cottidie ferebatur, uinci omnino non posset ab eis, qui talia dis Romanis sacra non facerent nec fieri a quoquam permitterent. Et non agunt miseri gratias tantae misericordiae Dei, qui, cum statuisset inruptione barbarica grauiora pati dignos mores hominum castigare, indignationem suam tanta mansuetudine temperauit, ut illum primo faceret mirabiliter uinci, ne ad infirmorum animos euertendos gloria daretur daemonibus, quibus eum supplicare constabat; deinde ab his barbaris Roma caperetur, qui contra omnem consuetudinem gestorum ante bellorum ad loca sancta confugientes Christianae religionis reuerentia tuerentur ipsisque daemonibus adque inpiorum sacrificiorum ritibus, de quibus ille praesumserat, sic aduersarentur nomine Christiano, ut longe atrocius bellum cum eis quam cum hominibus gerere uiderentur; ita uerus dominus gubernatorque rerum et Romanos cum misericordia flagellauit, et tam incredibiliter uictis supplicatoribus daemonum nec saluti rerum praesentium necessaria esse sacrificia illa monstrauit, ut ab his qui non peruicaciter contendunt, sed prudenter adtendunt, nec propter praesentes necessitates uera religio deseratur, et magis aeternae uitae fidelissima expectatione teneatur.
5.2424. Hristiyan imparatorların mutluluğu nedir ve ne kadar gerçektir
Bazı Hristiyan imparatorları, daha uzun süre hüküm sürdükleri, ölürken yerlerine imparator oğullar bıraktıkları, devletin düşmanlarını ezdikleri ya da kendilerine karşı ayaklanan düşman vatandaşlardan hem korunup hem onları bastırabildikleri için mutlu saymıyoruz. Bu sıkıntılı hayatın bu ve benzeri armağanlarını ya da tesellilerini, Tanrı'nın krallığına ait olmayan bazı cin tapıcıları da almayı hak etmiştir; Hristiyan imparatorlar ise o krallığa aittir. Tanrı'nın merhameti bunu, ona inananlar ondan bunları en yüksek iyilikler diye istemesinler diye yapmıştır.
Onları şu şartlarla mutlu sayıyoruz: Adil hüküm sürüyorlarsa; kendilerini göklere çıkaran dillerin ve pek alçakça selamlayan hizmetlerin arasında kibre kapılmıyor, insan olduklarını hatırlıyorlarsa; iktidarlarını Tanrı'ya tapınmayı en geniş şekilde yaymak için onun yüceliğine hizmetçi kılıyorlarsa; Tanrı'dan korkuyor, onu seviyor ve ona tapınıyorlarsa; ortak bulmaktan korkmadıkları o krallığı daha çok seviyorlarsa; geç cezalandırıp kolay bağışlıyorlarsa; cezayı düşmanlık nefretini doyurmak için değil, devleti yönetme ve koruma zorunluluğu için uyguluyorlarsa; bağışlamayı haksızlığın cezasız kalması için değil, düzelme umuduyla veriyorlarsa; çoğu zaman sert kararlar almak zorunda kaldıklarında bunu merhametin yumuşaklığıyla ve iyiliklerin cömertliğiyle karşılıyorlarsa; sefahatleri, ne kadar serbest olabilirlerse o kadar ölçülü ise; herhangi halklara hükmetmekten çok kötü arzulara hükmetmeyi tercih ediyorlarsa; bütün bunları boş şanın ateşiyle değil, ebedî mutluluğun sevgisiyle yapıyorlarsa; günahları için gerçek Tanrılarına alçakgönüllülük, acıma ve dua kurbanı sunmayı ihmal etmiyorlarsa. Bu tür Hristiyan imparatorlar şimdilik umutla mutludur diyoruz; beklediğimiz gerçekleştiğinde bizzat mutlu olacaklardır.
CAPUT XXIIII. Quae sit Christianorum imperatorum et quam uera felicitas. Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae domuerunt uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere et obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumnosae uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti; et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista qui in eum crederent uelut summa bona desiderarent. Sed felices eos dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimiter honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerunt; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt; si Deum timent diligunt colunt; si plus amant illud regnum, ubi non timent habere consortes; si tardius uindicant, facile ignoscunt; si eandem uindictam pro necessitate regendae tuendaeque rei publicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exerunt; si eandem ueniam non ad inpunitatem iniquitatis, sed ad spem correctionis indulgent; si, quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate conpensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse liberior; si malunt cupiditatibus prauis quam quibuslibet gentibus imperare et si haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter caritatem felicitatis aeternae; si pro suis peccatis humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo uero immolare non neglegunt. Tales Christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus aduenerit.
5.2525. Tanrı'nın Hristiyan İmparator Constantinus'a verdiği başarılar
İyi olan Tanrı, ebedî hayat için kendisine tapınılması gerektiğine inanan insanlar, bu ruhlar böyle şeylerde çok güçlü olduğundan, cinlere yalvarmadan kimsenin bu yüksekliklere ve yeryüzü krallıklarına ulaşamayacağını düşünmesinler diye, cinlere yalvarmayan, yalnız gerçek Tanrı'ya tapınan İmparator Constantinus'u kimsenin dileyemeyeceği kadar büyük yeryüzü armağanlarıyla doldurdu. Ona, Roma hükümranlığına ortak, sanki Roma'nın kızı olan, ama hiçbir cin tapınağı ve heykeli bulunmayan bir şehir kurmayı da bahşetti. Uzun süre hüküm sürdü; bütün Roma dünyasını tek Augustus olarak tuttu ve savundu. Savaşları yönetmede ve yapmada çok muzafferdi, tiranları bastırmada her konuda başarılı oldu. İleri yaşta hastalık ve yaşlılıkla öldü, yerine imparator oğullar bıraktı.
Ama hiçbir imparator Constantinus'un mutluluğunu hak etmek için Hristiyan olmasın diye (çünkü herkes ebedî hayat için Hristiyan olmalıdır), Tanrı Iovianus'u Iulianus'tan çok daha çabuk aldı. Gratianus'un da bir tiranın kılıcıyla öldürülmesine izin verdi; ama bu, Roma tanrılarına tapınır gibi tapınan büyük Pompeius'tan çok daha yumuşaktı. Çünkü Pompeius, bir bakıma iç savaşın varisi olarak bıraktığı Cato tarafından öcü alınamadı; Gratianus'un ise, dindar ruhlar böyle tesellileri aramasa da, öcünü Theodosius aldı. Gratianus, küçük bir kardeşi de olduğu hâlde, aşırı güçten çok sadık bir ortaklığa düşkün olduğu için onu krallığa ortak etmişti.
CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori Christiano Deus contulit. Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet, quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus, quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae filiam, sed sine aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu imperauit, uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est; grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus: Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia talia non requirant, a Theodosio uindicatus est; quem regni participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior fidae societatis quam nimiae potestatis.
5.2626. Theodosius Augustus'un imanı ve dindarlığı
Theodosius da ona borçlu olduğu sadakati yalnız sağken korumadı. Ölümünden sonra da, onu öldüren Maximus'un kovduğu küçük kardeşi Valentinianus'u bir Hristiyan olarak kendi bölgesine yetim gibi kabul etti, babacan bir şefkatle korudu. İyilik etme sevgisinden çok daha geniş hüküm sürme arzusuyla yansaydı, her türlü imkândan yoksun bu çocuğu zahmetsizce ortadan kaldırabilirdi; ama onu imparatorluk itibarını koruyarak aldı, insanlığı ve lütfuyla teselli etti. Sonra bu başarı Maximus'u korkunç hâle getirince, Theodosius kaygılarının darlığında dinsiz ve yasak meraklara düşmedi. Mısır çölünde yaşayan Yuhanna'ya, ünü yayıldıkça Tanrı'nın peygamberlik ruhuyla donanmış bir kulu olduğunu öğrendiği adama adam gönderdi ve ondan zaferin çok kesin haberini aldı. Çok geçmeden tiran Maximus'u yok edip genç Valentinianus'u kovulduğu kendi bölgelerine pek merhametli bir saygıyla geri koydu. Valentinianus az sonra tuzakla mı, başka bir yolla mı, kazayla mı öldü bilinmez; onun yerine meşru olmayan şekilde getirilen öteki tiran Eugenius'u, yine peygamberce bir cevap alarak, imanının kesinliğiyle ezdi. Onun çok güçlü ordusuna karşı kılıçtan çok duayla savaştı. Orada bulunan askerler bize, Theodosius tarafından düşmanlara doğru şiddetli bir rüzgâr estiğinde ellerinden attıkları her şeyin alındığını, rüzgârın yalnız atılanları pek hızlı sürüklemekle kalmayıp onların oklarını da kendi bedenlerine geri çevirdiğini anlattılar. Bu yüzden Mesih'in adına yabancı olan şair Claudianus bile onun övgüsünde şöyle demiştir:
Ey Tanrı'nın pek sevgili kulu, gök senin için savaşır,
Birleşen rüzgârlar boru sesine gelir!
Muzaffer olunca, inandığı ve önceden söylediği gibi, bilmem hangi törenlerle ona karşı kutsanmış gibi Alplere dikilen Iuppiter heykellerini indirdi. Altın oldukları için yıldırımlarını da, sevinç zamanı buna izin verdiğinden şakalaşarak onlardan yıldırımla çarpılmak istediklerini söyleyen habercilerine neşeyle ve cömertçe bağışladı. Onun emriyle değil savaşın hızıyla babalarını kaybeden düşman çocuklarını, henüz Hristiyan olmadan kiliseye sığındıklarında, bu fırsatla Hristiyan olmaya çağırdı ve Hristiyan sevgisiyle sevdi; mallarından yoksun bırakmadı, onurlarını artırdı. Zaferden sonra özel düşmanlıkların kimseye karşı işlemesine izin vermedi. Cinna, Marius, Sulla ve benzerlerinin iç savaşları bitmiş olsa bile bitirmek istememeleri gibi yapmadı; aksine başlamış olmalarına üzüldü, bitmişken kimseye zarar vermek istemedi.
Bütün bunlar arasında hükümranlığının başından beri, Arius'çuları kayıran heretik Valens'in çok ezdiği, dinsizlere karşı uğraşan kiliseye pek adil ve merhametli kanunlarla yardım etmekten geri kalmadı. Bu kilisenin bir üyesi olmakla, yeryüzünde hüküm sürmekten daha çok seviniyordu. Yeryüzü armağanlarının cinlerin değil gerçek Tanrı'nın kudretinde olduğunu yeterince anladığından, putperestlerin heykellerinin her yerde yıkılmasını emretti.
Peki onun dindar alçakgönüllülüğünden daha şaşırtıcı ne vardı? Piskoposların araya girmesiyle bağışlamayı vaat ettiği Selaniklilerin çok ağır suçunu, çevresindeki bazı kimselerin kışkırtmasıyla cezalandırmak zorunda kalınca, kilise terbiyesine boyun eğerek öyle tövbe etti ki, halk onun için dua ederken, imparatorluk yüceliğinin öfkesinden günah işlerken korktuğundan çok, onu yerlere kapanmış görerek ağladı. Bu ve anması uzun sürecek benzer iyi işleri, insanın her türlü yüksekliği ve doruğu olan şu zamansal dumandan yanında götürdü. Bu işlerin ücreti ebedî mutluluktur; onu Tanrı yalnız gerçekten dindar olanlara verir. Bu hayatın öteki yüksekliklerini ya da yardımlarını ise, evren, ışık, hava, yer, su, ürünler ve insanın kendi ruhu, bedeni, hisleri, zihni ve hayatı gibi, iyilere de kötülere de bağışlar. Hükümranlığın herhangi bir büyüklüğü de bunlar arasındadır; onu zamanların yönetimine göre dağıtır.
CAPUT XXVI. De fide ac pietate Theodosii Augusti. Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem, uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custodiuit adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit, eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus prophetico responso fide certus obpressit, contra cuius robustissimum exercitum magis orando quam feriendo pugnauit. Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecumque in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam ipsorum tela in eorum corpora retorqueret. Unde et poeta Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen laudibus dixit: O nimium dilecte Deo, cui militat aether, Et coniurati ueniunt ad classica uenti! Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra, quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut consecrata et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina, quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter benigneque donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu, belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In neminem post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se membrum esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita potestate. Quid autem fuit eius religiosa humilitate mirabilius, quando in Thessalonicensium grauissimum scelus, cui iam episcopis intercedentibus promiserat indulgentiam, tumultu quorundam, qui ei cohaerebant, uindicare conpulsus est et ecclesiastica cohercitus disciplina sic egit paenitentiam, ut imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fleret uidendo prostratam, quam peccando timeret iratam? Haec ille secum et si qua similia, quae commemorare longum est, bona opera tulit ex isto temporali uapore cuiuslibet culminis et sublimitatis humanae; quorum operum merces est aeterna felicitas, cuius dator est Deus solis ueraciter piis. Cetera uero uitae huius uel fastigia uel subsidia, sicut ipsum mundum lucem auras, terras aquas fructus ipsiusque hominis animam corpus, sensus mentem uitam, bonis malisque largitur; in quibus est etiam quaelibet imperii magnitudo, quam pro temporum gubernatione dispensat.
5.26_2Şimdi artık, bu zamansal şeylerde (ahmakların sahip olmayı arzuladığı yalnız bunlardır) sahte tanrıların çokluğunun hiçbir fayda sağlamadığını gösteren apaçık delillerle çürütülüp susturulan, tanrılara şimdiki hayatın faydası için değil ölümden sonraki hayat için tapınılması gerektiğini ileri sürmeye çalışanlara cevap vermek gerekiyor. Bu dünyanın dostlukları için boş şeylere tapınmak isteyen ve çocukça hislerine izin verilmediğinden yakınanlara ise bu beş kitapla yeterince cevap verdiğimi düşünüyorum. Bunların ilk üçünü yayımlayıp pek çok elde dolaşmaya başlayınca, bazılarının onlara karşı bir cevap yazmaya hazırlandığını duydum. Sonra yazdıklarını ama tehlikesizce yayımlayabilecekleri bir zaman aradıklarını bana ilettiler. Onlara öğüt veriyorum: Kendilerine yaramayacak şeyi dilemesinler. Susmak istemeyen birinin cevap vermiş görünmesi kolaydır. Boşluktan daha geveze ne vardır? Ama isterse hakikatten daha çok bağırabilir diye hakikatin yapabildiğini yapamaz.
Her şeyi dikkatle düşünsünler. Taraf tutmadan yargılayınca bunların, utanmazca bir gevezelikle ve adeta hicivci ya da mimci bir hafiflikle sarsılabilen, ama yerinden sökülemeyen şeyler olduğunu görürlerse, saçmalıklarını kessinler; utanmazlarca övülmektense basiretlilerce düzeltilmeyi seçsinler. Çünkü doğruyu söyleme özgürlüğü için değil, kötü söz söyleme serbestliği için zaman bekliyorlarsa, Tullius'un günah işleme serbestliği yüzünden mutlu sayılan biri için söylediği onların başına gelmesin: "Ey günah işlemesine izin verilen zavallı!" Bu yüzden kim kötü söz söyleme serbestliği yüzünden kendini mutlu sayıyorsa, buna hiç izin verilmese çok daha mutlu olur. Çünkü övünme boşluğunu bırakıp bu zamanda da danışma isteğiyle dilediği her şeye karşı çıkabilir ve danıştıklarından dostça tartışmayla, dürüstçe, ağırbaşlılıkla ve özgürce, onların yapabildiği ölçüde, duyması gerekeni duyabilir.
Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, quia, si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur: O miserum, cui peccare licebat! Unde quisquis est, qui maledicendi licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire.