İçeriğe geç
Hakiki Din Üzerine

Augustinus · Hakiki Din Üzerine

53. Bölüm

  1. Ama zavallı insanlar var ki bildikleri şeyler gözlerinde değersizleşir ve yeniliklerle sevinirler; bilmektense öğrenmeyi severler, oysa bilgi öğrenmenin gayesidir. Eylem kolaylığını değersiz bulanlar yenmektense mücadele etmeyi severler, oysa zafer mücadelenin gayesidir. Bedenin sağlığını değersiz bulanlar doymaktansa yemeyi, böyle bir kışkırtıya hiç uğramamaktansa üreme uzuvlarından zevk almayı tercih ederler; uyuklamamaktansa uyumayı tercih edenler bile bulunur. Oysa bütün bu hazzın gayesi acıkmamak ve susamamak, birleşmeyi arzulamamak ve bedenen yorgun olmamaktır.

    51
    1. Omissis igitur et repudiatis nugis theatricis et poeticis, divinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum atque potemus, vanae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus, tanquam pictis epulis, frustra refici satiarique cupientem: hoc vere liberali et ingenuo ludo salubriter erudiamur. Si nos miracula spectaculorum et pulchritudo delectant, illam desideremus videre Sapientiam, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quid enim mirabilius, vi incorporea mundum corporeum fabricante et administrante? aut quid pulchrius ordinante et ornante? 101. Si autem omnes fatentur per corpus ista sentiri, et animum meliorem esse quam corpus, nihilne per se animus ipse conspiciet, aut quod conspiciet potest esse, nisi multo excellentius longeque praestantius? Imo vero commemorati ab iis quae judicamus, intueri quid sit secundum quod judicamus, et ab operibus artium conversi ad legem artium, eam speciem mente contuebimur, cujus comparatione foeda sunt quae ipsius benignitate sunt pulchra. Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, et sempiterna ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Haec est a temporalibus ad aeterna regressio, et ex vita veteris hominis in novum hominem reformatio. Quid est autem unde homo commemorari non possit ad virtutes capessendas, quando de ipsis vitiis potest? Quid enim appetit curiositas nisi cognitionem, quae certa esse non potest, nisi rerum aeternarum et eodem modo se semper habentium? Quid appetit superbia nisi potentiam, quae refertur ad agendi facilitatem, quam non invenit anima perfecta nisi Deo subdita, et ad ejus regnum summa charitate conversa? Quid appetit voluptas corporis nisi quietem, quae non est nisi ubi nulla est indigentia et nulla corruptio? Cavendi sunt ergo inferiores inferi, id est post hanc vitam poenae graviores, ubi nulla potest esse commemoratio veritatis, quia nulla ratiocinatio: ideo nulla ratiocinatio, quia non eam perfundit lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quare festinemus, et ambulemus cum dies praesto est, ne nos tenebrae comprehendant (Id. XII, 35). Festinemus a secunda morte liberari (Apoc. XX, 6, 14, et XXI, 8), ubi nemo est qui memor Dei sit, et ab inferno, ubi nemo confitebitur Deo (Psal. VI, 6). 102. Sed miseri homines, quibus cognita vilescunt, et novitatibus gaudent, libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis discendi. Et quibus vilis est facilitas actionis, libentius certant quam vincunt, cum victoria sit finis certandi. Et quibus vilis est corporis salus, malunt vesci quam satiari, et malunt frui genitalibus membris quam nullam talem commotionem pati; inveniuntur etiam qui malunt dormire quam non dormitare: cum omnis illius voluptatis sit finis, non esurire ac sitire, et non desiderare concubitum, et non esse corpore fatigato.

    51_2

  1. Bu yüzden gayelerin kendilerini arzulayanlar önce meraktan uzak dururlar; çünkü kesin bilginin içeride olan bilgi olduğunu bilir ve bu hayatta elden geldiği kadar ondan zevk alırlar. Sonra inadı bırakarak eylem kolaylığına kavuşurlar; çünkü kimsenin hırçınlığına direnmemenin daha büyük ve daha kolay bir zafer olduğunu bilir ve bunu bu hayatta elden geldiği kadar hissederler. Sonunda, bu hayatın onlarsız sürdürülebileceği şeylerden kaçınarak bedenin dinginliğine de kavuşurlar; böylece Rab'bin ne kadar tatlı olduğunu tadarlar. Bu hayattan sonra ne olacağından da şüpheleri kalmaz; kendi yetkinliklerine giden iman, ümit ve sevgiyle beslenirler. Bu hayattan sonra ise bilgi yetkinleşecektir; çünkü şimdi kısmen biliyoruz, ama yetkin olan geldiğinde kısmî olan kalmayacaktır (1 Korintliler 13:9–10). Tam bir barış da gelecektir; çünkü şimdi uzuvlarımdaki başka bir kanun zihnimin kanununa karşı savaşıyor, ama bizi bu ölüm bedeninden Rabbimiz İsa Mesih aracılığıyla Tanrı'nın lütfu kurtaracaktır (Romalılar 7:23–25); çünkü hasmımızla yoldayken onunla büyük ölçüde uzlaşıyoruz. Bedene de tam sağlık gelecek, hiçbir yoksunluk, hiçbir yorgunluk kalmayacaktır; çünkü bu bozulabilir olan, bedenin dirilişinin gerçekleşeceği kendi zamanında ve sırasında bozulmazlığı giyecektir (1 Korintliler 15:53). Bilgide yalnız hakikati, eylemde yalnız barışı, bedende yalnız sağlığı sevenlere bunun verilmesine şaşmamalı. Çünkü bu hayatta en çok sevdikleri şey, bu hayattan sonra onlarda yetkinleşecektir.

    51_2
    1. Quare qui fines ipsos desiderant, prius curiositate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem quae intus est, et ea perfruentes quantum in hac vita queunt. Deinde accipiunt actionis facilitatem pervicacia posita, scientes majorem esse facilioremque victoriam, non resistere animositati cujusquam; et hoc, quantum in hac vita queunt, sentiunt: postremo, etiam quietem corporis, abstinendo ab iis rebus sine quibus agi haec vita potest; ita gustant quam suavis est Dominus. Nec erit dubium quid post hanc vitam futurum sit; et perfectionis suae fide, spe, charitate nutriuntur. Post hanc autem vitam et cognitio perficietur; quia ex parte nunc scimus, cum autem venerit quod perfectum est, non erit ex parte (I Cor. XIII, 9, 10): et pax omnis aderit; nunc enim alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, sed liberabit nos de corpore mortis hujus gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25); quia ex magna parte concordamus cum adversario, dum cum illo sumus in via: et tota sanitas, et nulla indigentia, et nulla fatigatio aderit corpori; quia corruptibile hoc, tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est, induetur incorruptione (I Cor. XV, 53). Non mirum autem, si hoc dabitur iis qui in cognitione solam veritatem amant, et in actione solam pacem, et in corpore solam sanitatem. Hoc enim in eis perficietur post hanc vitam, quod in hac vita plus diligunt.

Çeviri değerlendirmesi

Yıldızlar eseri değil, çevirinin kalitesini ölçer

Yükleniyor…

Çeviri önerileri

Nasıl önerilir?

Yükleniyor…

İncelemeler

Okurların eser üzerine yazdığı değerlendirmeler.

Yükleniyor…

Tartışma

Yükleniyor…